Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

III. Az egyházkerület történetére vonatkozó fontosabb emlékek a XVI. és XVII. századból.

et Apostoliéig traditam et consensum Catholicae Ecclesiae Christi. Ac Scriptura quidem norma est Aug. Confesionis simpliciter et per se, quia a Deo est per homines immediate vocatos, videlicet Prophetas et Apostolos prodita est. Consensus autem Ecclesiae propter .... ex qua dependet et cum qua manifeste congruit. Ad hanc normám omnes controversos Articulos doctrinae Christianae deinceps examinabimus et publice ac privátim docebimus; nam quae Aug. Conf. scribendae norma fűit, eandem et nobis sequi necesse est. Porro qui jam deinceps ita doce­bimus, sicut diximus et promisimus Deo et Ecclesiae, nolumus omnino factiosa ac schismatica illa Lutheranorum, Cvinglianorum, Calvinistarum, Sacramentariorum, Brentíanorum, Ubiquitariorum vei Corporistarum nomina, quibus Ecclesiae unitas scinditur, agnoscere. Qui enim uno sacrosancto Ministerio initiati sumus, unum sub capite nostro J. Christo corpus sumus et uno Spiritu Christi ducimur, non decet, ut mutuis dissidiis, contentionibus, convitiis et obtrectationibus in vicém discerpamus, mordeamus et ita mutuis morsibus consumamur. Vidit hoc D. Paulus, quando eiusmodi factiosa Cephi­starum, Paulinistarum et Apollinistarum nomina apud Corinthios damnavit. I. Cor. 3. Et Salvator noster hanc discipulorum suorum notam ac tesseram constituit, dicens: In hoc cogno­scent omnes, quod discipuli mei sitis, si charitatem inter vos habueritis mutuam. Joh. 13. Et vicissim D. Paulus loco iam citato hoc argumento evincit Corinthios carnales esse, quod aemulationibus, contentionibus et factionibus mutuis scinderentur. Sed contenti volumus esse nomine Christianorum. Sunt, inquit, Lutherus, qui se Lutheranos dici gaudent. Non sic o fatue! Oro, ut meum nomen taceatur et nemo Lutheránus, sed Christianus apelletur. Quid est Lutherus? Doctrina non est mea, neque pro quoquam sum crucifixus. Sanctus Paulus nolebat pati ut Christiani dicerentur a Paulo et Petro, sed a Christo. I. Cor. 3. Un de igitur mihi foetido vermium sacco hoc accideret, ut filii Christi a meo vilissimo nomine denominarentur ? Absit o amici! Deleamus schismatica nomina et denominemur a Christo, cuius doctrinam habemus. Tom. 2. V. Germ. Fol. 4. Et Athanasius: Fides, inquit, Dei non est, quae de hominibus nomen accipit. Et Nazianzenus: Cum, inquit, ex Deo natus sim, non recipio nomen ab hominibus. Si quis vero aliquem fratrum nostrorum propter hanc communem nostram Confessionem contumeliose vei hoc vei alio quocunque nomine schismatico sive in publica concione sive in privato colloquio denominaverit et id idoneis testibus compro­batum fuerit: si Minister, authoritate Ecclesiae careat dignitate

Next

/
Thumbnails
Contents