Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

III. Az egyházkerület történetére vonatkozó fontosabb emlékek a XVI. és XVII. századból.

suae, vei naturae divinae et humanae unione personali, sed tamen de praesentia eius in S. Coena. Spes fűit autem semper et adhuc non deest, ut doctrina veteris Ecclesiae Propheticae et Apostolicae in Papatu inter medias tenebras, praecipue de Coena Domini tamen non exstineta, paulatim ac pedetentim magis ac magis illustraretur, quemadmodum in ceteris Articulis Dei beneficio factum esse constat.*) Itaque sententiam de praesentia Christi in sua Coena sic declaratam invenimus in omnibus huiuscemodi tractationibus Concordiae habitis in Germania, quibus ante est post mortem D. Martini Lutheri omnes ac singuli Aug. Conf. socii, Lutherus, Philippus, Pomeranus, Cruciger, Mollerus, Pezelius. Joannes Bugenhagen, Paulus Eberus et multi alii**) subscripserunt: Quod Dominus noster J. Christus in sua Coena non modo praesens sit corpore et sangvine ac omnibus suis beneficiis, praesentia speciali, pertinente (in) ad ordinem in Mysterio institutum: sed quod vere ac substantialiter se et omnia bene­ficia sua communicet legitimé***) utentibus istis symbolis, pane videlicet et vino. Quae sacra communicatio (id quod Lutherus quoque sanctae memóriáé monuit et omnes Orthodoxiae Doctores qui Augustanam Conf. agnoscunt, testantur) non descensione eorporis de coelo, neque locali inclusione pani et vino, neque ubiquitate eorporis Christi, neque ullo alio modo, qui vei veritatem eorporis Christi tollat, vei ulli fidei Articulo repugnat, vei qui serutabilis esset rationi humanae, sed pláne spirituali, coelesti ac incomprehensibili modo ac ratione (cuius modus est supra omnem nostrum modum et captum humanae rationis) fiat atque percipiatur.****) Et interea tamen orális quoque mandu­catio panis et vini, quae non nuda symbola, sed revera corpus et sangvis Christi sunt, quae communis est piis et impiis. illis ad vitám, impiis autem ad judicium, apud nos omnes in confesso est. Panis enim corpus Christi et vinum sangvis eius est, est, est, quamvis non transsubstantiatione, neque inclusione pani et vino, sed ratione sacramentali. *) 1. Széljegyzet: Ergo Lutherus scilicet et eius socii non satis­illustrarunt et adhuc exspectandus aliquis, qui id praestet ? Itane non piacúit S. Synodo Lutheri sententia ? **) 2. Széljegyzet: Vide authentica haec omnia in Rubo Ardente p. 81. ***) 3. Széljegyzet: Id est credentibus, igitur spiritualiter mandu­candus adest, vere Calviniana sententia, verbis speciosis incrustata. Ergo non legitimé utentibus quid ? Nec corpore scil. nec sangvine praesens est, nec substantialiter se et sua (quod verum est) beneficia. communicat. ****) 4. Széljegyzet: Sunt mala mixta bonis, sunt bona mixta malis. Bene incipit, bene desinit, in medio arcanum latét Calvini.

Next

/
Thumbnails
Contents