Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.
faventi me inquarn studiosum commendem absens: donec tuos vultus diu multumque exoptatos mihi coram licuerit intueri. Tres jam annos in Hungária vixi*) in docendi munere: quale et jam a Magistro tuo Nádasdy mihi est commissum. At quia plus alios docui, quam meipsum: nonnihil longior vitae huius conditio mihi acerba esset futura: nisi provincia deposita ad studia iuris atque eloquentiae quondam incepta redirem. Redire Maecenas optime, ad studia vellem. Si fieri posset, posse, spero: si essent, qui adiuvarent. Hos ubi invenirem aliquomodo scirem nisi libertás nemini non grata obstaret. Confugio itaque ad te, clarissime vir: veluti Asylum: et rogo vehementer, ne me ignorare velis: qui cuiusuis studiosi hominis preces nunquam es aspernatus. In Italiam (Te volente) abire vellem post festum paschatos. Inferiorum vero sum facultatum, quam ut illos sumptus sustinere possem. Quia autem seipse offerentes apud nos Magnates: qui suis filiis eo mittendis quaerunt praeceptores: rem mihi gratissimam excellen tia sua facérét, si suam erga me beneuolentiam in hac commoditate declararet. Et hoc ut summisse peterem: autor mihi fűit M. Valentinus Cargius**): qui aditum factum per se: eundem meis literis iussit occupare. Si quod impetrauero: (sicut multum spero) experietur clarissimus dnus Doctor se non ingratum neque in ignavum hoc beneficii genus contulisse. Pluribus coram post festum paschatos. Interim me in clientelam et favorem vestram commendo. Czepregini 15. calend. Mártii Ao dni: MDLXXXVIII. Ex. V. observantiss. M. Nicolaus Gabelmannus Megapolitanus, Rector scholae ibidem. Külcím: Nobilissimo, clarissimo atque excellentissimo viro dominó Hugoni Blotio Sacrae Caesareae Maiestatis Bibliothecario, nec non iuris utriusque doctori eximio, dominó patrono suo observantissimo. ™. Wienn. Ex Ungaria Csepregini 13. kai. Mart. a MDLXXXVIII. Cupit se recommendari magnatibus, ut in Italiam liceat proficisci. Eredetije a bécsi cs. és kir. udv. könyvtárban. Cod. Lat. 8353. sz. Közölve Történelmi Tár 1896. évf. 578. lapon. *) A késmárki Creutzer György lelkészszel volt itt egy időben, iskolai és egyházlátogatási javaslatot készítettek. (Irodtört. Közlem. II. évf. 1892., 310 1.). Creutzerről mondja Beythe István : Az fölkereködék, elméne mind Gabelmannusával össze. (Igaz mentség, Prot. Adattár 1908. 73. 1.) **) Lackner Kr. soproni polgármester anyjának levele szerint 1592. gráczi tanár volt.