Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.

rem, se quovis tempore esse et futuros paratos, dummodo locus liber et securus constituatur, quo absque metu proficisci possint, et Judices deligantur, qui disceptationes partium non audiant tantum, sed et diiudicent. Adhaec, nec hoc ipsum particulariter ipsis tantum, sed et reliquis verbi Dei ministris, tam in ditione sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis, Domini universis clementissimi, quam Dominorum et Nobilium omnium dioecesis Vestrae Reveren­dissimae Dominationis demandetur. Quibus non quidem potuimus certi quid respondeie, verbis tamen eorum moti voluimus breviter Reverendissimae Vestrae Dominationi pro ea, quam Reverendissimae Dominationi Vestrae debemus, observantia et inserviendi promtitudine, eorum mentem significare, ut ea cognita cogitet, quid sibi faciendum putet. Nam nec his, et nec aliis eius confessionis comparituris, forsitan non magnus erit reliquorum numerus. Sin Reverendissima Vestra Dominatio aliam circa eos agendi viam institueret, timendum esset, ne in publica futura diaeta, aut querelae alicui contra Reverendissi­mam Dominationem Vestram, quod sine magna animorum alienatione fieri vix posset, et quod gravius periculosiusque est, novo alicui et publico pernicioso, in his partibus crudelitate Turcica alioquin satis afflictis, motui occasio praeberetur. Ideo forsitan non esset futurum inconveniens, si Reverendissima Dominatio Vestra in aliud commodius tempus congregationem istam differret. Quae tamen nobis ignoscat, si quid pro nostro erga eam studio liberius fortassis explicuimus. Valeat R. V. D. Ex Nostra Keresztúr 20. Julii 1579. Franciscus de Nádasd. Közölte Ribini: Memorabilia I. k. 258. 1. 23. Nádasdy Ferenc fentebbi levelét a soproniaknak is megküldi. Keresztúr 1579. július 29. Quae de statu synodi per Reverendissimum Dominum Cancellarium indictae, nobis Dominationes Vestrae scribunt, intelleximus. Sciant itaque nos quoque ad has nostras, quarum exemplum his inclusum Dominationibus Vestris mittimus, hac­tenus a sua Reverendissima D. nullum responsum accepisse. Ex hoc exemplo facile intelligent Dominationes Vestrae, quid Dominó Cancellario scripsimus. Si quid in posterum a sua Reverendissima Dominatione responsi consequemur, neque hoc a Dominationibus Vestris celabimus. Quas recte valere optamus. Dátum in nostra Keresztúr 29. Julii 1579. Franciscus de Nádasd, Comes Comitatus Castriferrei. Közli Ribini, Memorabilia I. k. 260 1.

Next

/
Thumbnails
Contents