Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.

diserte proponi; primo ut Deum recte agnoscamus et glóriám ipsius recte illustremus; deinde ut prosimus Ecclesiae Dei, adjuvantes conservationem ministerii et gubernationem Ec­clesiae; tertio ut tranquillitati et saluti Reipublicae, quae hospitium est Ecclesiae Dei pro nostro loco et vocatione consulamus; quarto ut honestum in communi vita victum et necessaria ad vitám honeste sustentandam consequamur. Sed horum omnium principális finis est, viva Dei agnitio et celebratio. Licet minimus (sicut et Saul inter Prophetas) inter concionatores me judice sim: attamen me non laudo nec vitupero, quorum hoc stultorum, illud ambitiosorum est. Id autem, quod sum, gratia Dei sum. Spartam autem, quam nactus sum, ex­ornare non desinam et talentum, ut aliquantulum lucretur, in usuram exponendum censeo. Nobiles Egregii Domini, Clarissimique Viri, elapsae sunt aliquot septimanae, quod admonitus a quibusdam Dominis et Civibus Soproniensibus-, amicis meis singularibus, me eo contulerim, atque conditionem praedicaturae lingvae ungaricae, quae nunc temporis vacat, a Dominationibus vestris petiverim, non ostentandi gratia lucrive, sed inserviendi pascendique gregem Christi salutari animarum papulo. Eo autem tempore a Dominationibus vestris benigne Cathedrae admissus sum*), ubi forsitan cujus eruditionis reli­gionisve sim D. V. sat superque perceperint. Nihil autem certi responsi a D. V. nactus praeter id, quod D. V. me secundo vei etiam tertio audire desiderarent. Quo vestro desiderio, occupatus hac mea functione, qua exire non licet, aegrotante D. Parocho, minimé satisfacere valeo. Pető itaque, ne D. V. mihi in maiam interpretantur partém, quod non compaream (quid enim obstat V. D. habent, stivam enim tenens, sulcosque inspiciens retrospicere nequeo), sed me praesentium ostensore D. V. certiorem facere dignentur, quid animi erga me habeant. Si me dignum eo munere judicant, lubenti animo subibo et summa diligentia, flamine divino favente, enitar, quod doctrina mea cedat ad glóriám et laudem nominis Dei, aedificationem Ecclesiae, animarumque fidelium salutem. Quod ad pretium attinet, Beneficia cum suis proventibus non affecto, sed salarium, unde mihi victum, amictum, ceterisque rebus necessariis, pro videre possim, expeto. Cum D. Paulo (ad Timoth. 6): Habentes alimenta et quibus operiamini, contenti erimus. Possunt nobiles vestrae Dominationesconjectura assequi, eum (qui studiis invigilare cupit) cultura vinearum impeditum esse non oportere. Nam ut ille inquit: Pluribus attentus minor est ad singula sensus. *) 1570. augusztus 25. történt az ez évi pénztári számadás szerint. Gramauf jegyzete.

Next

/
Thumbnails
Contents