Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.

17. Miksa királynak a kálvinisták ellen kiadott és Sopron városához intézett rendelete. Bécs, 1567. október 31. Maximilianus LT. Dei gratia electus Romanorum Imperátor, semper Augustus, ac Germ. Hung. Bohemiaeque cet. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé. Fidelibus nostris Pruden­tibus et Circumspectis, Judici, Magistro civium, et Juratis, cete­risque civibus, ac toti communitati, civitatis nostrae Soproniensis: salutem et gratiam. Quandoquidem in dies certiorem notitiam accipimus, quod secta Calviniana sive sacramentaria, aliique circa religionem damnati errores, in hoc regno nostro Hungáriáé et praesertim in civitatibus quotidie invalescant, quae res ideo fit, quod concionatoribus huiusmodi Calvinistis et sacramentariis, imo etiam aliis cuiusvis perversae opinionis et erroris semina­toribus, apud omnes ubique receptus datur, qui non solum sectas, iam diu ab ecclesia Catholica ac orthodoxis patribus explosas, inter plebem serere, et libellos damnatos publicare consveverunt, sed etiam novas discordias et tumultus movere. ac seditionem contra eos, qui Magistratus obtinent, temere concitare conantur, sicuti paucis ante diebus, in partibus regni nostri Hungáriáé superioribus, Cassovie accidisse audivimus. Id quod civitatem illám in magnum coniecisset discrimen, si pravis illis hominibus spatium fuisset dátum, rem ad effectum deducendi. Huc accedit, quod procul dubio credendum sit, tot mala, hostiumque continuas excursiones, ac gravissimas clades, non aliam ob causam, in hoc regnum a Deo optimo maximo esse immissas, quam propter huiusmodi diversos et abominandos errores, qui per tales haereticos spargi solent, et a simplici vulgo, cum quodam etiam plausu excipi. Quocirca, cum huius­modi erroribus remedium adhibere, et malis istis avertendis, ne in immensum crescant, consulere velimus: fidelitati vestrae, firmissime, et sub gravi indignationis nostrae poena, harum serié committimus, et mandamus, quatenus acceptis praesentibus, Calvinianos et sacramentarios, aliosque eius farináé conciona­tores, qui etiam in Urbibus sacri Romani Imperii ubique pro­hibiti et ablegati sunt, in civitate ista nostra, aliisque locis nostris nusquam et nequaquam recipére audeatis, neque ullum commercium apud vos et in medio vestro eis conce­datis. Et si qui etiam essent, eos statim visis praesentibus, ablegare et dimittere, et eos tanquam aliena a fide Catholica reprobataque dogmata, pro libito spargentes, veluti pestem aliquam contagiosam, in posterum devitare, et libellos ab illis sparsos, módis omnibus prohibere debeatis et teneamini. Alioquin sciatis nos contra receptatores huiusmodi perversorum hae­reticorum, tanquam mandatis nostris inobedientes, graviter in exemplum caeterorum animadversuros. Secus igitur non facturi.

Next

/
Thumbnails
Contents