Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.

quatriduo ad summum. Fecimus autem Sopronii inquisitionem de Lutheranis accuratissimam, edicta quoque regié Maiestatis adversus eosdem iteratis vicibus voce precoina ad sonum tűbe publicari fecimus. Per comitatum item totum iudicem nobilium cum vicearchidiaconis ad disquirendos pestilentis secte illius assertores expedivimus, premissa tamen his omnibus plebanorum et cleri totius archidiaconatus eiusdem Soproniensis convocatione, monitioneque et exhortatione, ut sanam doctrinam, abiecta heretica, in parochiis eorum doceant inquisitione denique de his, qui heresim eandem assectarentur. De quibus omnibus et aliis permultis, cum felices ad eandem divertemur, totoque nostro processu latius eandem certiorem reddemus. Nunc id solum strictim scribendum rogatu dominorum civium Soproniensium duximus certioremque eandem fieri voluimus, nos, tametsi studio diligenti et accuratissimo tam in clero, quam etiam inter cives ac plebem Soproniensem in exquirendis assertoribus secte Lutherane processerimus, nullos tamen tam in clero vei inter cives et raros in plebe quoque, qui colluvie hac virulenta Lutherana infecti essent, reperimus.*) Cives enim superioribus diebus, ad mandátum regié Maiestatis et plerasque eius litteras, ita rei huic in clero et plebe totaque communitate succurrerant, ut explosis infectis librisque Lutheranis publice combusiis**), ad statum religionis christiane et sancte Romane ecclesie pristinum civitatem et communitatem totam redigerent. Itaque delatio eorum apud Rc3giam Maiestatem tam aspera, ut in litteris Maiestatis sue continebatur, non tam zelo iustitie, quam odii vei cupiditatis rerum alienarum diripiendarum causa nobis facta videbatur. Habeatque itaque R.-ma D. V. cives ipsos, si forte cum presentibus ad eandem venerint, veluti bonos, religiosos et obsequentissimos vereque catholicos commendatos. Scribimus enim hec de eis D. V. R.-me vera et sincera fide. Quam felicissimam diu ad vota valere optamus, nosque ipsos eidem humillime commendamus. Ex Posonio die Dominico inter octavas festi sacratissimi eorporis Christi. Anno eiusdem millesimo quingentesimo sexto. Oldaljegyzet: Fassio dominorum commissariorum Regié Maiestatis ad reverendissimum archiepiscopum Strigoniensem. Egykoní másolata Sopron város levéltárában. Lad. XXXI. et F. T. Fasc. III. Nr. 112. Közölte: Bunyitay i. m. I. k., 262. 1. *) Erről Fraknói Vilmos is bevallja: „Ezen tudósítás nem felelt meg egészen a valóságnak." (Magyarország a mohácsi vész előtt 205. lap.) **) Ez mutatja, hogy Sopronban könyvégetéssel többször is rendeztek ilyen autodafékat. A fentebbi 1524. évi eseten kívül a városi számadó könyvben is 1525. újév utáni hétfőről ez olvasható: Eodem die, dem Züchtinger, das er die lutherischen Puecher verprendt hatt und den Jörgen gefragt, gebén ein Pfund Pfennigé.

Next

/
Thumbnails
Contents