Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
IV. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó kisebb forrásiratok a XVII. századból.
cum Reverendis ac Doctissimis Dominis harum partium Praedicatoribus vigilantissimis constitui die crastino, hoc est 24. Februarii hic Keresztúri! decenter humandum. Quapropter Generosas atque integerrimas Dominationes Vestras quam humillime exoratas volui, dignarentur die praefixo hora 9. matutina hic Kereszturii interessé ac Charitatem vere Christianam erga me miseram declarare. Quod ubi fecerint Generosae atque integerrimae Dominationes Vestrae, mihi quidem ad consolandum rem gratissimam, suae vero pietati convenientissimam sese praestitisse facile experient. His valere diu quam fidelissime Generosas atque integerrimas Dominationes Vestras ex animo desidero. Dátum Kereszturii 23. Febr. Anno Domini 1619. Generosas atque integerrimas Dominationes Vestras colens humillime Margaréta Bakó de Samvada*) Ab extus: Generosis prudentissimis atque integerrimis Dominis, Dominó Consuli, Dominó Iudici atque inclytae Liberae Regiaeque Urbis Soproniensis Senatoribus Clarissimis etc. Dominis et Fautoribus meis semper observandissimis. Gamauf gyűjteményéből II. köt. 2. rész. 38. lap. Eredetije Sopron város levéltárában, Lad. XII et M. Fasc. IV. 153. 17. Klaszekovits István püspök értesíti a soproni tanácsot, hogy lelkészüket, Fuchsjáger Istvánt esperesnek választották. Iván 1619. febr. 26. Gratiam et pacem Domini nostri Jesu Christi cum feliéitate vitae utriusque a Deo precamur et servitia nostra quovis loco et tempore paratissima commendamus. Generosi, prudentes et amplissimi Viri, Domini ac Fautores nobis observandissimi, hic in oppido Iván constituti ad Gener. ac Ampl. Vestras Dominationes hasce litteras nostras hanc ob causam scribenda esse duximus. Quia, Gen. ac Ampl. Domini. quotannis generalem convocare et indicere consvevimus Synodum, ita quidem, ut pária convocatoriarum nostrarum huc etiam vicinis Dominis Ecclesiarum germanicarum Ministris transmiserimus et communicaverimus, dum adhuc felicissimae recordationis Reverendus Dominus Gregorius Pythiraeus in Ecclesia Kereszturensi Seniorem ageret; verum jam eo decedente e vivis, tali Inspectore fideli et digno prorsus destituimur, qui con*) E szó nehezen olvasható Sanwadu, Sanurda vagy Samveda szavakhoz hasonló helynév lehet.