Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.
filius, dixit, se saepius visitasse, et tamen ad simplicitatem suam respondit, fratrem bene praedicasse. Testis decimus octavus, Bernhardus Layndl dixit conscientiose, se saepe sermonem suum visitasse, tamen nihil de obiectis articulis audisse, nec scire. Testis decimus nonus, dominus Andreas Stetóber dixit, se saepe et multoties fuisse in sermone suo, et tamen nil audisse, quod fuisset contra fidem et articulos obiectos. Testis vicesimus, dominus Paulus Swarcs dixit, se hic saepe fuisse in sermonibus suis et sermo suus fuisset pro populo et pro ecclesia. Testis vicesimus primus, dominus Schifferhueber dixit, se fuisse in sermonibus suis et nihil audivisse de obiectis articulis. Testis vicesimus secundus, dominus Wolffgangus Taschner dixit, se raro fuisse in sermonibus suis, in quibus tamen fűit, nil audivit, quod esset contra ritum sanctae matris ecclesiae. Testis vicesimus tertius, dominus Matthias Jandl dixit iuxta suam conscientiam, quod fuisset in omnibus sermonibus suis, exceptis duobus, tamen nil audivit praedicare, quod fuisset contra fidem, neque de istis articulis. Testis vicesimus quartus, dominus Wolffgangus Payr dixit, de obiectis articulis nil se scire, tamen audivit praedicare eundem, quod sancti suis meritis non intraverant regnum coelorum, qui secus diceret, mentiretur in caput suum. Testis vicesimus quintus, dominus Petrus Lang dixit, se de obiectis articulis nil audisse, tamen praedicavit fráter Christofforus, quod non laudo ecclesias construere et proximum suum (per-)mittere fame perire. Testis vicesimus sextus, dominus Matthias Schöttl dixit, se partim sermo nes suos visitasse, partim vero non, nil tamen audivit eum praedicare contra fidem catholicam. Testis vicesimus septimus dominus Caspar Sünthlich dixit conscientiose, quod fűit in sermonibus suis et nunquam tamen audivit eum excedentem, sed bene docentem. Testis vicesimus octavus, dominus Matthias Piesch dixit, se fuisse in sermonibus suis ter aut quater, tamen nil audivit de istis articulis praedicare. Testis vicesimus nonus, dominus Petrus Schwarcz dixit, se nihil aliud audisse in suis sermonibus praeter veritatem, quum raro accessit sermonem. Post hoc intraverant electi a tota honesta communitate bene informati, iuxta conscientias suas et sub iuramento praestito regiae maiestati, fassi sunt, quod nil de his articulis lutheranis obiectis audiverant in suis sermonibus praeter evangélium et doctrinam salutiferam.