Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Caeterum quia paternae bonitati Tuae confisus, ut Georgius Wagnerus non post­remae indolis adolescens Vestrarum Musarum ergo ad Vos migraret, effeci. Nam ut effi­cerem, benignissimis quoque literis Tuis hortatus sum. Proinde devotione, qua par est, supplex peto, hunc Tuo favori ac amori commendatum esse velis, et inter plurimos, quos Tibi addictissimos habes, conclamata passim bonitate Tua amplecti digneris. Est alias a parentibus honestissimis ortus, sed lamentabili moderno rerum discrimine fere ad extre­ma reductis. Interim si beneficia remunerari nequeunt, ardentibus votis ac suspiriis effi­cere conantur, ut in seram usque posteritatem Tuam caelitus multiplici benedictione re­compensentur omnia. Ego autem gratulabor mihi summopere, si bonus hic adolescens ex commendatione mea Te patrono ac patre uti potuerit. Quod super est: Vestra pietate motus inchoatae bono cum Deo versioni Hungarico­Biblicae ea, qua possum, industria incumbo, 2 neque non de benedictione divina gratu­lari possum, eo, quod quo diutius labori incumbam, eo maiori sum ardore ac successu feliciori, iam cooperante Spiritus Sancti gratia Epistulas Paulinas sum aggressurus. Tu autem, Vir admodum reverende, etiam atque etiam vale et fave! Reverendissimae Dignitatis Tuae etiam inter remotos ac ignotos cultor ac aestimator Andreas Torkosius pastor Iaurinii die 6. Febr. Anno 1710. [Külzeten:] Viro reverendissimo, doctissimo atque clarissimo, Domino Magistro Augus­to Hermanno Franck, sacrosanctae theologiae ac linguarum orientalium Professori pub­lico ac Patri in Christo hónoratissimo Halae Saxonum SBPK-FN Kapsel 27. 23:429. Autográf JEGYZETEK 1. lKor 4,13. 2. Az Újtestamentum majd 1736-ban jelenik meg Wittenbergben. Vö. Ecscdy 46-47. sz.; Petrik V63.

Next

/
Thumbnails
Contents