Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Reverendissime ac amplissime Domine! Accepi Benedicta vestigia Dei vivi, id est históriám admirandi orphanotrophei Vestri, 1 quam quo diligentius legi, volvi ac revolvi, eo ardentius sum admiratus in exhaustam di­vinae bonitatis profunditatem. Profecto si nullis aliunde argumentis constaret fideles Deo adhuc cordi curaeque esse, hoc orphanotropheon Vestrum sola ac mirabili Dei be­nedictione aedificatum validissime evinceret, imo evincit. Unum est, quod vehementer et etiam atque etiam doleo, me longa distantia semotum, et tantum christiani orbis mi­raculum nequidem videre licet. Interim efferventi subinde spiritu laetus ad astra gratia­rum actorias mitto, quod summus rerum moderátor Te, Virum (absit adulatio) prae aliis Deo reconciliatum, tanquam Abraham evocavit, oleo gratiae ac clementiae suae prae consortibus unxit, multis Spiritus Sancti donis exornavit, illuminavit, in vera pietate sanctificavit et confortavit, ut sis fidelis minister in exstruendo orphanotropheo admi­randae benedictionis suae. Unde licet etiam in hac mortalitate immortale nomen sis adeptus, tarnen multo gloriosius est, quod et in coelis nomen Tuum adscriptum et ab in­finíta orphanorum serié in orphanotropheo Tuo ad coelestia educatorum concelebran­dum est ac laudandum, imo ipse Deus, aequus servorum suorum remunerator in aeter­nam Tui glóriám tum sacro Te effato ad se recepturus est. eü, SoDXe áya9é Kai maré, ém öXíya r\s moros, érrl TTOXXWV ere KaTaorriau)' eíseXSe eis TT\V xapáv TOÜ Kupíou aou. 2 Insuper quoties ineurvabo genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, toties precabor ardentius, ut et Te, Virum Dei sacrum, diu incolumem conservet et orphano­tropheon admirabili sua benedictione exstructum adhuc admirabiliori Providentia foveat ac protegat. Caeterum quia proxime ad me transmissis literis Tuis ratione adolescentis, cuius causa apud Te humillime institi, Temet benigne, immo plane paterne declarasti, igitur Tuae pietati ac paterno amori Tuo innixus ecce ad Vos venit. 3 Rogo et propter Deum, cuius benedicta vestigia in Tuis sunt manibus, oro, recipias ipsum, et si tam multa petére licet, Tuis dilectis annumeres. Fac, ut sit eidem locus in orphano tropheo Vestro et alatur inter Tuos, sorté sua multis certe orphanis miserabilior. Cuius beneficii, quia ipse insuf­ficiens, supremum Numen ex coelis locupletissimus remunerator erit. Vale! Reverendissimae ac amplissimae Dignitatis Tuae humillimus iuxta et devotus cukor Andreas Torkos pastor Iaurininii die 10. Octobr. anno 1709. [Külzeten:] Viro reverendissimo, amplissimo atque excellentissimo, Domino Augusto Hermanno Franck., sacrosanctae theologiae in illustri Fridericiana Academia Professori publico ac celeberrimo orphano-trophei Moderátori spectabili atque in Glauche Pastori vigilantissimo etc. etc. Halae Saxonum SBPK-FN Kapsel 27. 23:428. Autográf

Next

/
Thumbnails
Contents