Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
dei et Orationem dominicam. Papa seit nos haec habere." Porro „Non reiieimus, ut fanatici solent, omnia, quae sub papatu sunt, sic enim Christianorum coetum sive templum Dei reiiceremus, sed id solum improbamus et reiieimus, quod papa non contentus iis Christianae ecclesiae bonis, quae ab apostolis accepit, ex se instinctu diaboli addidit et cumulavit non ad aedificationem, sed destructionem templi Dei facitque, ut suae leges ordinationesque praeferantur ordinationi Christi, conservavit in hac ipsa desolatione Deus Christianos suos, sicut Lothum in Sodorna 2 Petr. II.6.7. Blandiri me dicent papae, sed si is haec blandimenta pati potest, obediens ero filius et bonus pápista et revocabo omnia, quibus eum offendi." Porro „Ita pugnandum est contra pontificem, ne per eius latus etiam veri Christiani vulnerentur, qui sub eius tyrannide gemant et primariis fidei articulis inhaerentes assuta figmenta non aestimant. Importuni enim aggressores essent et facerent, sicut quidam, qui fratri, cum quo per silvam ibat, ab urso oppresso opitulaturus et ursum et fratrem uno ictu transfodit. Requiritur prudens et circumspectus Spiritus, qui sub papa intactum sinat templum Dei et solum additamentis eius resistat, per quae templum Dei destruitur." 12 En Lutherum idem, imo plus oppugnato catechismo dicentem, qui eius apologetam argutam. Addo denique confessores nostros Hungaros in apológia contra criminationes cleri in dieta Posoniensi anni 1688., ubi inter alia inquiunt: „Quippe quemadmodum ad normám sacrarum scripturarum iuxta Athanasium in decreto sancti Stephani regis apostoliéi loquuentem: credimus in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unitatemque in trinitate et trinitatem in unitate veneramur, haneque fidem ornandam esse bonis operibus docemus, absque quibus illam vanam seu mortuam esse profitemur et reliqua." 13 An hi apologetae evangelicae religionis, quod consensum Stephani regis primi, ut Christiani, ita et Romano-catholici urgeant, ideo Calixtianismi aut syncretismi evangelicae ecclesiae vulnus inflixisse censendi sunt, sed ne prolixior sim, remitto Te ad Consilia theologica Vitteb. Pars I. p. 929. Dede — p. 1089. nro 2. Von Religions Streiten. Ex his ergo sequitur catechismum impugnatum idem imo multo minus dicere ac theologi maximi vere evangelici et confessores eius dixerunt laudatissimi, adeoque nihil insoliti aut scandalosi continere. Iam conscientiae Tuae decidendum permitto, an a laesa Christianae imo et naturalis aequitatis lege absolvi possis. Certe respicere debebas senectutem viri ultra septuagenarii et merita, quae si non amplitudine et splendore auditorii proventuum affluentium, pompa titulorum, litteralismo ac eruditione magis ad applausum populi, quam aedificationem ecclesiae composita, sed produetione pomeriorum, ecclesiae Christi repurgatione et vegetatione, plagis religionis in doctrina, diseiplina, oeconomia speciali spirituali, moribus, item passionibus pro Christo et eius caussa exantlatis, metiamur illum, dicendum enim et hoc est in gloriam Dei, vix alicui inferiorem, multis superiorem faciunt. Tanto autem indignius est talis viri famam non modo coram patronis tantae ecclesiae, sed et coram iuventute scholastica, brevi in omnes oras patriae dilapsuram lacerasse, semen vero turbarum et offensionum tanto latius sparsisse. Ubi hic sunt gradus admonitionis fraternae a Christo praescripti? 14 Et quam humanitati conveniens est disputationis tela in absentem, defendere se non valentem iaculari, eumque quasi triumphatum in speculum producere, sed iam paucas ad ipsam Tuam thesin considerationes addam. 1. Adseris theologiam catecheticam per se planam et facilem esse, quod omnino ex vero dictum est, sed et id verum, ante meum patrem, si forte civitates quasdam excipias, nusquam de theologia catechetica vel auditum fuisse. Hic primus eius exercitia intro-