Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
abhorruisse, quod illas vanitatis ac Thrasonicae ostentationis plenas esse animadverterem, quam Christiano homine, multo magis theologo indignam puto. Nunc vero, cum et fama nostra publica declamatione et cathedrali fulmine icta graviter laborét et astum et rabiem satanae huc adeo periculosum sufflamen aedificationis publicae ponentis sentiamus, in amicam disquisitionem descendendum est. Seil, neque nóvum est hoc ita fieri. Vix ullus bonus liber lucem in Hungarico solo adspexit, qui non immites Aristarchos experiri necessum habuerit. Eadem fata editio prima catecheseos Sartorianae 3 habuit, putasses universos adversus invasionem Scythicam armari et concitari, ita omnes orae ecclesiarum Cis et Trans Danubianarum clamoribus, eriminationibus immo tonitribus et fulminationibus perstrepebant. Iam triteismus, iam Calvinianismus, iam quid non innocenti libello imputatus. Adeo metuebant, ne bonis libris domus et schola inundarentur. Eadem nunc ab indiseretis zelotis exeitatur tragédia, qui ipsi ad glóriám et emolumentum forte proprium aliquid, ad aedificationem publicam parum vel nihil laborant, qui tarnen alienum laborem sine alto supercilio legere nequeunt, nec quidquam, quod a se profectum non est, probant. Igitur non cuiusquam offendendi, multo minus aliquo eristico scripto inclarescendi studio, sed medelam scandalo allaturus et sinistra iudicia declinaturus quaedam ad vindicandam et libri et auctoris orthodoxiam, licet ipse libellum, priusquam editus est, ne oculis quidem usurpassem, adferam. Proderit vero primum históriám editionis huius cognitam habere. Deficientibus seil, exemplaribus catecheseos Sartorianae et illo adhuc de iteranda editione ambiguente páter meus retentis fere omnibus verbis et ordine domini Sartorii, additis tantum iis, quae ab amplius 40 annis exercitio et usu continuo proficua reperit, catechismum conseripsit et ad dominum reverendum Sartorium censendum transmisit, qui nihil improbans, nisi elenchum apertiorem, remisit monendo, ut ne prius typo subderetur, quam cum superioribus communicatus, alioquin habituros praetextum clamandi: id priusquam fieret. Reverendus dominus Rátkotzi, pastor Szokolyensis eundem catechismum manu sua deseripsit multis propriis observationibus interspersis non tam publicandi animo, quam suis usibus serviendi. Receptum ab hoc manuseriptum transmissum est sub censuram summi reverendi domini superintendentis iam fatis functi Periakii, qui tarnen libellum non lectum porro censurae domini Szakonyi, 4 Dabroniensis pastori submisit, et licet saepe interpellatus auctori nunquam restituit. Accidit interim, ut Iosephus Kerman ob fati iniquitatem in exteras oras profugus collectae alicuius piae copiam nostris facérét et patrem meum creberrimus litteris urgeret, ut aliquis libellus exmitteretur, in quem illa pecunia collocaretur. Patri prae aliis opusculis cum editio catechismi cordi esset, suo vero exemplari eo, ut dixi, modo privaretur, reverendus dominus Rátkotzi suam sat pura manu deseriptam effert, sic ille mixtus labor dedicatione a Rátkotzio praemissa sine ulteriori censura exmissus et typis mandatus est. Tuo iam iudicio relinquo, an páter meus non fecerit, quidquid fecisse debebat, ut libellus iste quam castigatissimus prodiret, et annon illi, si quis etiam libro naevus inesset, accusandi sunt, qui censuram libellorum magnis clamoribus arrogant, communicatos vero nauseant et supprimunt, sed eo faciunt, ut vestigiis territi amplius talibus censoribus nostras lucubrationes submittere exhorrescamus. Quod vero ad caput Medusae illud, tantum lectoribus quibusdam horrorem incutiens [!] quaestionem seil. 16-tam attinet, primum rogo lectorem, ut non unum alte-