Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

que commendae nostrae satis molestus cum auriga 3 equorum fuisset ineundus, rationes etiam aliae ab isthac incarceratione nos absterrebant. Ultra spatium 5 septimanarum in itinere haerere nobis non erat in animo. Modicum sic temporis pro oblectatione mutua apud amicos Sempronienses, Viennenses nec non Modrenses reliquum mansisset. His aliisque rebus bene ponderatis domum cum Deo iterum sumus reversi, vivimusque ad­hucdum ex Dei gratia sani et incolumes. Sic homo proponit, Deus disponit. Iam ad alia. Accepi Tuas humanissimas, honorande Domine Fráter, quas una cum adiectis char­tis ante menses duos ad me dedisti, pro qua fraterna in me propensione Tibi maximas sane ago gratias. Ne mireris, amantissime Domine Fráter, me tam parcum esse in scri­bendo: non provenit hoc ex defectu magnae obligationis, quam Tibi debeo, sed ex aliis causis. Ago hic non tantum pastorem ecclesiae, sed et praeceptorem. Et quod tanto magis miraberis, scias filios Romanensium institutioni meae esse traditos eum in finem, ut hu­maniora discant. Non dudum filium per-illustris domini nostri praefecti, iuvenem 19 annorum a me demisi, quem per trimestre in arithmeticis, ortho- et calligraphia Germa­nica instruxi. Parentique eius, laus Deo, satisfeci. Huic successit alius praeclari viri filius ex Högyész, quem itidem in arithmeticis etc. informo. Ceteros scholares confessioni nostrae addictos taceo. Taceo et alia, quae mihi indigno circa ecclesias nostras sunt com­missa. Ob has aliasque rationes mihi non succenseas, charissime Domine Fráter, quod rarissimas literas a me accipias. Ideo per iter a me susceptum, a Deo vero impeditum per­sonali responso defectum supplere volui. His diebus plurimum reverendus dominus Sartoris literas ad me dedit variisque de rebus me edocuit. Inter alia seribit: clarissimum dominum Deccardum officio suo renun­tiasse, id quod causam mihi suppeditat Tibi, clarissime Domine Frater, vel de actuali, vel de futuro munere rectorali congratulandi. Dignum sane hoc atque aequum foret. Non minus ante mensem accepi literas a dilectissimo cognato nostro, domino Samuele Thesse­dik,' qui nunc Albertinensibus est a sacris, quive novam suam Spartam satis laudare ne­quit. Magno erga nos desiderio flagrat cupitque nos videre, uti ex literis satis perspexi. Ani­mus etiam noster fuisset eum invisendi, nisi Deus mirificus in suis factis impediisset. Quod comitatum nostrum attinet, nunc per Dei gratiam immúnis est ab omni lue pestifera. Purget Deus cetera quoque loca ab isthac grassanti lue, ut integrum tandem regnum ab hoc malo liberetur! Quod tempestatem apud nos concernit, fruimur hacte­nus, laus Deo, serenissimo autumno. Hoc non obstante multo tardiorem, quam annis praeteritis, vindemiationem nobis promittimus. Fruges hoc anno apud nos rariores exis­tunt. Unum kila puri tritici 4 f., siliginis cum tritico mixtac 3 f. Kila vero (ut notum forte erit) dimidia parte metretam Posoniensem superat. Doch lassen wir den alten Vater wal­ten, der uns schon so lang hat erhalten. Hac occasione honorando meo domino socero quoque scripsi. Adhuc plura transcribere in animo fuit, sed vix audeo plura literis com­mittere, eo, quod verear, ne eaedem a publicis tabellariis in hoc rerum statu aperiantur. Contigit mihi semel, quod epistola a Te, quae resignata fuit, aeeeperim. Id, quod ani­mum meum a scriptione plane alienum tunc temporis effecit. Susanna mea dilecta animo eo, quo eam decet, Te salutat optatque mecum, ut vel Tibi vel Modrensibus pro­piores essemus: multis enim malis hic premimur, adeo, ut canities capillorum in dies fere crescat. Lateres in dies fere multiplicantur apud subditos, exinde fit, ut vix iusta pas­tori suo exolvere queant. Accedit, quod reverendus dominus Bárány filiales ecclesias meas in maiorem Dei gloriam, ut prae se fert, ab ecclesia matre, sc. Kis-mányok divellere

Next

/
Thumbnails
Contents