Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
Quod has ad Tuam Excellentiam exarare susdneam, me non tam vinculum mutuae inter nos amicitiae olim in alma studiorum matre ad Albim innitae, 2 quam status ecclesiae Christi, quae apud nos colligitur, pressae impulit. Huius amicitiae nostrae quoties recordor, toties et virtutes Tuas, quibus pro reliquis exsplendescis, et benevolentiam, qua me saepius affecisti, palám celebrare soleo. Ita etiam quam gratissimum mihi audire erat ex domino M. Sartorio Tuam Excellentiam in aula Vimariensi summi antistitis vices sustinere in principisque summa gratia vivere. Quam felicitatem Tuam ut Deus ter optimus maximus perpetuam esse velit, ex animo precor. Quod ad statum ecclesiae nostrae attinet, et qua ratione ante paucos annos ultra duocentena templa pontificii a nobis acceperunt, procul dubio Tuae Excellentiae iam constabit. Quo facto cum nostratibus libertás colendi Deum arctissimis limitibus insolentia Iesuitarum coarctaretur, in diesque crescente eorum furore, sensim paulatimque imminueretur, tum ruinam illius ea insecuta est calamitas, ut amissis templis misera plebs sacris destituta libris, quibus verbum Dei puriorque religio continetur, ad decem usque milliaria ad sacra peragenda confluere cogatur. Quibus acerbissimis ecclesiae pressae fatis ut pro virium nostrarum tenuitate succurreremus, libros quosdam sacros, in vernacula translatos apud exteros, siquidem protestantibus capitale est in Hungária publicas typographias habere, typis imprimendos curare voluimus. Hinc etiam factus est, ut patronorum benevolentia atque liberalitate Nóvum Testamentum proxime elapso anno Vitembrgae prodiit, 3 pro usibusque pressae ecclesiae ad nos transmissum est. Sub huius Numinis divini auscipio b. Arndii scripta in natalem translata imprimi quoque laboramus. 4 Sed proh dolor! cum ad hoc sacrum opus moliendum afflicta ecclesia propter persecutionum vicissitudines no[n] sufficientibus instruxit sumptibus, ad principes imperii protestantes caeterosque moecenates indulgentissimos confugere necesse habuimus. Ob quam causam etiam has ad Vos, Viri summe reverendi, dare volui, Vosque enixe orare, ut propositum hocce nostrum benevolentia Vestra apud principem longe clementissimum promovere ne defugiatis, quod ad amplificandam glóriám Dei multarumque animarum salutem spectat. Exspectaturi hoc nomine immensam a Numine propitio mércédéin, me vero et reliquos sub iugo papali ingemiscentes ardentissimos ad Deum pro Vestra incolumitate habituri estis deprecatores. Excellentissimorum Nominorum Vestrorum cukor perpetuus Ioh. Sartoris VD.M. Nemestsoini d. 12. Mai. 1738. [Borítékon:] Viro summe reverendo excellentissimoque Domino, Domino Cholero, serenissimi celsissimique ducis Saxo-Vaimariensis Confessionario, nec non aulae Concionatori primario etc., Maecenati suo perquam colendo a Vaimar In absentia praetitulati Domini excellentissimo Domino Superintendenti patebunt