Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
évi kamata í vagy 2 ifjú külföldi tartózkodását fedezze. Ő azt tanácsolta neki, hogy a hallei árvaházra bízza az összeget, így az legalább 2 magyar diák megélhetését fogja biztosítani. Segítségét kéri a pénz elhelyezéséhez. — Justus János most Michael Alberti házában van orvosi gyakorlaton. Kéri, hogy ha van hely a Paedagogiumban (?), vegye fel mint szegény szülők gyermekét, továbbá járjon közben érte, hogy a kórház orvosa mellett praktizálhasson. —Jelenleg a pozsonyi országgyűlésen időzik mint magyar prédikátor. Gratia, pax, salus ac benedictio a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo! Reverendissime Domine, Pater in Christo colendissime! Insignia charitatis bonitatisque Tuae documenta, quae et in me et in filium meum Iohannem a longa temporum serié praestitisti, saepius provocarunt, frequentioribus literis manus Tuas beneficas atque charitatis plenas ut exoscularer. Tarnen quia bene constat, quam multis quamve gravibus iisque sacris laboribus sis involutus, temperandum mihi duxi, ne forsan literae inculto stylo editae taedium mei concitent. Nunc vero gravioris momenti argumentum quia suppeditatum est, longius silentium ducere pietas vetuit. Etenim civis quidam ex ordine nostro pius ac honestus zelo pietatis excitatus apud se deliberavit, decrevit ex benedictione illa, quam Deus per honesta manuum opera eidem impertitus, mille florenos Rhenanos in subsidium studiosorum Hungaricorum in academiis degentium deponere tali conditione, ut eiusdem summae decens interessé pro annuali intertentione unius aut alterius subveniat.' Enim vero quia vir bonus in eo hactenus haesitabat, quonam in loco summám deponere possit et secure et sub spei certitudine illám summám et illaese perpetuo mansuram et fructum eius in destinatum finem pro certo futurum et cessurum. Ego consul et autor exstiti, ut Halis orphanotrophei inspectoribus ac procuratibus concredat ac committat, quorum fides, dexteritas, in rebus commode disponendis prudentia, nec non sincera pietas in plurimis probata. Ilii sane et tutissimo in loco summám concreditam applicaturi et fructum eius ita sunt administraturi, ut ad minimum vel duo studiosorum nationis Hungaricae mensam ac annualem intertentionem sortiantur. Cedit consilio vir bonus. Hinc, reverendissime Domine, in id adductus, ut brevioribus hisce lineolis Te, rerum orphanotrophei moderatorem ac inspectorem, decenter ac enixe rogarem, hanc boni civis nostri intentionem bonitate Tua secundare digneris, et pro insigni in rebus disponendis prudentia Tua deliberare ac decernere, quatenus haec mille florenorum summa in orphanotropheo vel in alumneo regio elocari vel collocari queat ita, ut eius ex usu fructu, si non plures, ad minimum duo nostrae patriae filii mensam ac hospitium annuatim habere valeant. Insuper etiam rogo: hoc negotio apud Te perpenso, tandem quid Tibi videatur, quae sit sententia Tua? quae mens? quod consilium? mihi saltem brevibus significare haud gravatim velis. Caeterum quia filius meus Iohannes in celeberrimi domini doctoris Alberti 2 aedibus artis medicae experientiam comparare studet, eiusdem monitu incitatus humillimam petitionem coram Te deponere audeo. Fac rogo per misericordiam Dei et Iohanni meo, insufficientium virium parentis filio, bene faveas, consilio et bonitate adsis. Si fors locus inter alumnos regios datur, tanti beneficii participem reddere digneris. Et quia experientiam rerum medicarum hactenus comparatam praxi admovendam iudicat, benigne disponere velis, ut medico circa nosocomia ac xenodochia practico 3 semet adiungere liceat atque sic sensim etiam praxim sibi comparare valeat. Tanti beneficii remunera-