Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
magnós hodienum Patres habemus, a quorum non saltem ore pendere sacrum et religiosum ducimus, sed et patronos pro glória Dei promovenda largissimos multis documentis sumus edocti. 3 Idcirco ad Vos saltem consultum porro confugimus. Nobis incumbebat pro summis beneficiis tandem aliquando gratitudinem testari, sed praesens angustia ingratos nos esse iubet, si tarnen inter ingratos numerandi, qui solis precibus beneficia compensare coguntur et laborant. Novimus id etiam, quanti in dies augeant curam et sollicitudinem Vestram, quos inter et cives nostri paterno Vestro beneficio hodienum aluntur et foventur. Attamen quia Vos tranquillioribus fruimini halcyoniis, nec oneribus forte, exactionibus et depopulationibus usque adeo estis exhausti, supplici igitur libello causam nostram, quin immo ipsius Dei, ad Vos devolvimus. Nobis intentio et ardens stúdium tanto magis adest, quia sumtuum colligendorum facultas plane omnis abest. Exstimulant nos apertus evangelio dilatando campus (si modo clementissimae sacrae Caesareae Maiestatis resolutio recens emanata 4 felicem sortiatur executionem), ad haec [?] barbára gens (ut ab aliis cultionibus habetur) et in christianismo rudis iam iam nonnihil maculas et oculorum lippos abstergere videtur: passim narrant talia se numquam audivisse aut vidisse. Claritas scilicet evangelii Christi perstringit oculos eorum et de veritate dictorum in conscientia ipsi convincuntur. In coetu publico super catechisatione antea insolita percelluntur, qui nihil tale expectarunt. Verbo: Sionis captivi somniare sibi videntur et ora risu exultationis in spiritu implentur. Ps CXXVII. [126.] 1.2. Sic itaque Domino cooperante fructum aliquem laboris nostri videmus maiorem expectaturi, si aliquibus saltem vitae humanae praesidiis essemus instructi. Verum templo, schola et rectore destituimur mediisque pariter, quibus haec et erigantur et conserventur. Praeprimis autem haberemus in votis scholam erigere, 3 et si pro paucis orphanis et aliis bonae spei adolescentulis aliquam fundationem facere possemus, ex cuius fructu et reditu tandem sustentari iidem possent. Hoc facto caeteris etiam exemplo praeiremus vicinis ecclesiarum nostrarum curatoribus, qui in tota hac provincia longe lateque nullás habent Scholas. Si stúdium hoc nostrum fautoribus probetur et Deo benedicente secundam experiatur fortunam, illico fidelem quendam, pium et industrium ludimoderatorem ex eorum numero evocabimus, qui in orphanotrophio methodum docendi cum amore pascendi agnellos Christi probe subegerint. Promittimus insuper sumtus in hunc sacrum usum erogatos Deo volente nosque conservante vel ad minimum cum gratiarum actione refusuros, quamprimum eo emergeremus, ut ipsi remissas manus et soluta genua erigamus et fructus inde expectatus primum ad nos exinde redundet. Cum vero praesidio et intercessione apud dominos patronos ponderosiori imprimis opus esse existimaremus, his a Te ac ab iisdem supplicibus petendum esse litteris duximus, prudentissimo etenim Tuo consilio suffragioque flecti posse patronos extremasque necessitates nostras anteverti speramus confidimusque. Effice, Vir dignissime, quo experiamur promotione nos emersisse e coeno altissimae huius necessitatis. Qua de re patronorum consulta, quae facta? ad nos perscribenda fideliter exoptamus et quantocius. Deus autem sapientissimus et liberrimus ecclesiae suae arbiter et gubernátor ut ecclesias Germaniae puriori luce evangelii renitentes agnitione Iesu Christi viva et donis Spiritus Sancti pro mensura gratiae suae imbuat, spiritualibus aeque et corporalibus adaugeat in dies in tantum, ut rebus et necessitatibus ecclesiarum nostrarum, in remotis licet distantium, in unione tarnen sancti evangelii et dilectionis Christi coniunctissimarum semper praeesse et prodesse valeant atque possint. Idquod nos quoque supplicibus et devotis ad