Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.
Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról
XXV. Scopae dissolutae, nulla connexio. Quasi ubicunque est corpus Christi, ibi sit etiam passio. XXVI. Nulla cohaerentia est. Loquitur autem dominus de illo glorioso aduentu ad iudicium, non quo est omnibus horis nobiscum, aut quo est in Sacramento Coenae. [XXVII] Falsum est. An non dicit panem fractum aut fractionem panis esse participationem corporis32 ac sanguinis, id est sumptionem aut manducationem et potionem, 1. Cor. 10.? Et indignam sumptionem panis esse abusionem, reatum et non diiudicationem corporis ac sanguinis? Constat hoc ex praecedentibus non sequitur, teque tum ex falsis falsissima, tum et pessima consequentia concludere. Vigesimum quintum, ex particula, Mortem domini annunciabitis. Passio seu mors Christi, quae hic annunciari praecipitur, non adest re ipsa. Ergo nec corpus Christi, quod mortem sustinuit reipsa adest, sed fidei repraesentatione adest. Vigesimum sextum ex particula, Donec ueniat. Particula Donec ueniat, indicat hoc sacrum esse spirituale,29 non carnale,30 neque Christum carnaliter adesse. Spiritu igitur et modo quodam sacris accommodo uere adest Christus, qui interim corporaliter in coelis residet. Vigesimum31 septimum ex his uerbis, Quotiescunque ederi- [500r] tis panem hunc, et de poculo biberitis etc. Paulus haec verba Christi declaraturus, de quibus nunc summa contentio est, nunquam amplius in declaratione uel corporis uel sanguinis uocabulum manducandi et bibendi uerbis adiungit, sed quotiescunque de manducando et bibendo disserit, non aliud addit, quam panem et uinum. Sic et Lucas in Actis33 hoc sacrum fractionem panis nominat. Constat igitur panem et uinum non proprie corpus et sanguinem appellari, sed improprie, quantum uide- licet attinet ad unionem Sacramen- talem et mysterium, siue significationem. Sic enim recte nominamus panem corpus domini. 39