Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.

Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 4. Die neue Gesetzgebung - Die „Regulae Vitae“

XII. Deinde si quis Sententias ultro citroque agitatas vel ipsi Actori vel Reo futiliter eliminaverit, perfidiae nomen cum perpetua honoris iactura non minus quam in bene constitutis Rebuspublicis effugiet. Nemo item maledico et criminoso orationis genere causam suam, cum in ius fuerit citatus, conventui proponere ausit, sed summa cum animi lenitate et modestia defensionem adversus sibi illatam iniuriam petat. Quodsi enim quis pergat suo antagonistae insultare criminosis querelis ad eius contumeliam editis, nullus plane huic audiendi locus relinquetur. XIII. Postremo quicunque ex patria in nobilem hanc commi­graverint Academiam pietatis et doctrinae percipiendae causa et nobiscum eodem contubernio et cultura utendum statuerint, propositionibus de Deo a nostris antecessori­bus conscriptis et testimonio Reverendorum Dominorum Praeceptorum comprobatis, ea formula iurisiurandi, quae in calce legum consignata est, usurpata subscribant atque hanc fidem data Seniori dextera citra omnem reluctationem confirment. XIV. Quotiescunque autem articulus fidei de Sacrosancta Trinitate recurrit, toties nostrae Reipublicae alumni et cives singulari examine et eadem forma juramenti repetita suam de tribus personis divinitatis confessionem recognos­cant. Si qui vero ex pertinaci animi obstinatione consen­sum communem fastuose detractaverint, implorata totius Academiae authorilate vel ad viam, unde aberrarunt, re­vocentur, vel protinus tanquam insani nominis divini con­temptores a sincera piorum fratrum congregatione exclu­dantur ac nomina eorum secundum consuetudinem Coetus libro communi cum sempiterna memoriae ipsorum dete­statione adscribantur. 45

Next

/
Thumbnails
Contents