Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.

Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 4. Die neue Gesetzgebung - Die „Regulae Vitae“

duo vel tres loquantur, hoc est RESPONDENS OPPO­NENTIS obiectiones diluat, qui si non fierit solvendo, Senior suam censuram interponendo totam litem dirimat; caeteri interim perattentis animis sileant ac diiudicent. At si forte Senior etiam non satis idonea explicatione argu­mentorum allatorum praestigias enucleare valeat, tum si qui ex assidua bonorum authorum lectione praeconceptam aliquam habuerint solutionem, eam verecundo praefato veniam afferentes aliorum dubitationi occurrant. Caveat tamen quivis, ne inutili sua jtotajXovia ordinariam dispu­tandi seriem temere atque arroganter obloquendo inter­turbet, alias enim immorigeris a Seniore vel silentium cum dedecore ipsorum imponetur vel si ultra identidem ob­strepere pergant, domo publica confestim extrudentur. VII. Ut autem eorum, qui ex hoc loco reditum in patriam adornant, aliquod industriae specimen appareat, utque ali­quam erga nostrum consortium amoris ac observantiae testificationem edant, eripimus singulis absque ullo per­sonarum respectu potestatem suam retrahendi a soleinni dis­putatione praesertim, si qui ordinis ratione subsequantur. VIII. Et quoniam non hominibus modo, sed et ipsi Deo gratum praestabimus officium, si morum modestiam lauda- bilemque humanitatem, quae omnes ingenuos et bonis literis excultos maxime decet, vita nostra expresserimus; ideo ut de nobis hominum aures optimo sermone com­pleamus, quilibet in id incumbere debet, ut non modo quae palam reprehendi, sed etiam quae obscure cogitari possunt, summo studio vitet. Nocturnas tamen grassationes, hel- luationes et clamores cyclopicos: Item conversationes cum personis feminei sexus nominatim prohibemus. Et quidem ea severitate, ut si qui abiecta omnis honestatis cura non desinunt pervicaciter turpitudini indulgere, tanquam atro­ces nostrae integritatis violatores a nostro consortio explo­dantur. 43

Next

/
Thumbnails
Contents