Sólyom Jenő: Luther és Magyarország. A reformátor kapcsolata hazánkkal haláláig. Budapest 1933. (A Luther Társaság kiadványai. Új sorozat XII. Luther-tanulmányok II.)
FÜGGELÉK.
dicit. Nemo ascendit in Coelum, nisi qui descendit de Coelo, filius hominis, qui est in Coelo. Si tum fuit in Coelo, cum in terra ambularet, Quomodo non simul erat in diuersis locis? Cui ista sunt incredibilia, Quomodo eredet Deum esse hominem? Quomodo sit in vtero Virginis simul verus Deus essentialiter? Quomodo vna persona simplicissimae diuinitatis incarnetur, exolusis duabus reliquis? Mysteria fidei verbo sunt tradita & aeeepta, non ratione compraeheiisa aut iudicata. Valde, imo totum ratio est, quae dictat, Idem corpus non posse in diuersis locis esse, sed ratio est coeca, & quod ei est impossibile, Deo est facilimum. Mihi non est corpus idem in coelo & in terra, sed quis sum ego? mihi non est corpus magnum in parua particula panis, sed quis ego? Deo non est impossibile omne verbum. Non qui comprehenderit, sed qui crediderit, saluus erit. Et iterum: Si non credideritis, dicit Esa: cap: 7. non intelligetis nec permanebitis. Miserrimus sit ille Devs, qui non dicit aut facit, quod nobis incredibile sit. Sic enim nullum tandem habebimus articulum fidei, si iudicio rationis nostrae aestimandus fuerit. Sed occupatus cogor hic sistere, iterum atque iterum rogans, vt in veteri fide Ecclesiae perstes, donec cum tempore Argumenta tua copiosius soluero: verba Dei: Hoc est corpus meum, te non fallent. Tua ratio & hominum sapientia mendax est & fallit. Christus Dominus te seruet & dirigat Spiritu saneto suo. Amen. Datae Witebergae 4. Aug: Anno 1539. Tuae Ex: deditus Martinus Lutherus. 4. Luther 1544. április 21. kelt levele az eperjesi és szomszédos gyülekezetek lelkészeihez. Az ismert legrégibb szöveg. Sculteti Hypomnema c. művéből; Bártfa 1599. föl. 20. (RMK II. 292.) Vö: e mű 124. lap 105. j. Venerabiiibus in Christo fratribus, Ministris Verbi in Ecclesiis Epperies, & vicinorum locorum syneeris & fidelissimis, in Domino charissimis. G. et p. venerabiles in Domino viri: Literas vestras lugubres nimis, legi magno cum dolore cordis mei, Tantam videns iram Dei, imo tanta demerita peccatorum nostrorum, quae coégerunt Deum ad mittendas contra nos tarn horribiles furias Turcarum, Ipse det vt resipiscamus, Et acta poenitentia placemus hanc iram, Aut, si omnino decretum est, ita fieri, faciat vt sit haec nouissima ira, Et vnum de magnis signis, ante diem gloriae suae & salutis nostrae, Sicut dixit: Et signa magna erunt. Amen.