A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

HB idoctrinam Evangelii, , et verum usum sacramentorum, etiamsi est in hu­manis ritibus dissimilitudo, ut Gregorius inquit: diversitas rituum non ttollit unitatem fide. Non enim necesse est, ubique esse similes traditiones •humanas, seu ritus et ceremonias ab hominibus institutas. Sicut Paulus inquit Eph. 4. Una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium. Et quamquam . vera ecclesia sunt illi demum, qui vere saneti et justi sunt,, regunturque Spiritu sancto per verbum: tarnen mali quoque in hoc coetu,, qui quodammodo in doetrina usuque sacramentorum consentiunt, sunt ad­mixti, seu sunt externa membra ecclesiae, juxta illud Pauli 2. Tim. II. In magna domo man solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Est igitur Spiritus sanetus efficax per ministerium, etiam impio­Tum ministrorum, si non corrumpunt verbum et saeramenta, sicut Judae ministerium multis profuit. Saeramenta enim et verbum propter ordinatio­nem et mandátum Christi sunt, efficaeia, etiam si per malos exhibean­tur, juxta vocem Christi Matth. 23. Sedent scribae et pharisaei in cathedra Mosis. ;) X. De baptismo. Baptismus est sacramentum a Christo institutum, quo Deus pater per Christum filium suum, una cum Spiritu sancto promittit ei, qui baptisatur, : remissionem peccatorum et adöptionem in filium Dei, et vitam aeternam juxta illud: Qui crediderit, et baptisatus fuerit, salvus erit. Hanc ceremó­niám, adhibitis piis preeibus, religiöse administramus, et detestamur Ana­.'baptistas et omnes alios, qui de hac gravissima ac sanetissima ceremónia prava sentiunt ac loquuntur, sicut exempla docent. Constat nos Anabap­tistas sanabiles ad revocationem coegisse, insanabiles vero agris et fini­bus nostris ejecisse, et nisi hoc factum fuisset a doctissimis nostris; pastoribus, et concionatoribus, adjutis divina gratia et cura ac diligentia senatuum, periculum fuisset, ne omnes civitates per hoc genus hominum pestiferorum fuissent devastatae. XI. De coena Domini, In coena Domini docemus et credimus verum et substantiale corpus et sanguinem Domini, de virgine natum, et in cruce passum, sumi ab ecc­lesia. Dicit enim Dominus: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradi­tur. Hic est sanguis meus, qui pro vobis effunditur. Unamque omnium ' communem coenam, sive missam, ut vocant, quolibet die festo celebran­tes, porrigimus singulis, aut plurilbus, exploratis a sacerdote, integrum, "sacramentum. Jubet enim Dominus coeli et terrae, integro uti sacramentoy, idque mandátum dat omnibus. Et Paulus Corinthiorum ecclesiae usum integri sacramenti commendat, juxta dictum Augustini in sermone ad in­fantes: Quod vidistis, panis estet calix, quod vobis etiam oculi vestri renun­tiant, quod autem fides vestra postulat instruenda : Panis est corpus Christi, calix sanguis. Chrisosth. Homil. 19 in posteriorem ad Corinth. Est inquit, übt nihil differt sacerdos a subdito, ut quando fruendum est horrendis mysteriis^

Next

/
Thumbnails
Contents