A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

bolis existere solet : sed est donum spiritus sancti, quod ut assequamur, ministerium est institutum, in quo sonat pura doetrina Evangelii, et ad­ministrantur saeramenta. Per hoc enim ministerium Spiritus S. est efficax in auditoribus non repugnantibus, sed obtemperantibus ministerio juxta illud: Rom. 10. Eides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Augustinus in Psalmo 50: Non magnum est, credere, quia mortuus est Christus; hoc enim et pagami, et Judaei, atque omnes impii credunt, quia mortuus est, sed fides Christianorumj resurrectio Christi est, i. e. assentiri et certa fiducia statuere Christum propter justiciam nostram resurrexisse. Ambrosius ad 2. Tim. II. Fundamentum Dei fides est, quae continet, quae promisit Deus: signaculum promissionis Dei, fides nostra est, quae con­firmat verbum Dei. Ambrosius lib. III. de virginibus. 0 thesaurus omni­bus opUlentior fides ! 0 virtutibus corporis fortior fides ! VII. De bonis operibus Nec tarnen ita docemus fidem, ut plurimi nos blasphemant, quod bona opera non sint facienda, sed fatemur et urgemus, fidelibus opus esse bona conscientia, et ab ipsis opera divinitus mandata, necessario requiri. Rom. 8. Sumus enim debitores, non carni, ut secundum carnem vivamus, liberati a regno diaboli et translati in regnum Dei, ut Deo serviamus. Sed tarnen docemus, huic novae obedientiae non esse confidendum quasi per eam mereamur remissionem peccatorum iustitiamque et vitam aeternam coram Deo. Manifesta est enim sententia Christi, eum feceritis omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Luc. 17. et ad Eph. II. Gratis salvati estis per fidem, et non hoc ex vobis cet. Chrisost. ad. Galat. cap. 5. Nihil opus habemus illis legalibus; sufficit enim fides ad hoc, ut donet Spiritum sanctum per hunc justitiam, multaque insuper et magna dona. Hilarius in Psalm. 52. Jesus, ut saepe diximus, ipso no­mine salutaris est. Lex autem ex Sión non fait salutaris, opere quidem vivificans, sed non justificans ex fide VIII. De ecclesia. Ecclesia est coetus visilibus audientium, credentium et amplectentium puram et incorruptam doctrinam Evangelii et utentium sacramentis ita, ut a Chirsto sunt instituta, in quo coetu Deus per ministerium est efficax, et multos ad vitam regenerat, cui in hac vita adjuneti sunt mlti, non re­nati, sed tantum de doetrina consestiantes. Haec definitio confirmatur clarissimis dictis, videlicet Joh. 10. Oves meae vocem meam audiunt. Esai 24. Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.. Eph. 5. Christus dilexit ecclesiam et sanetifieavit eam mundatam lavacro aquae per verbum. Cum autem certum sit, in nostris ecclesiis puram doctrinam proponi, et saeramenta administrari legitime, sitque consensus in doetrina in omnibus locis ; affirmamus, sine omni arrogantia, nos esse cives et menibra verae ecclesiae, et falso accusari haereseos et schismatum :

Next

/
Thumbnails
Contents