Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

I. Wittenbergben lelkészszé avatott magyarok jegyzéke (1541—1610.)

cklerj et D. M. Balthazaris Neandri initia verae pietatis etartium dicendi príma fundamenta percepi, de consilio parentum et praeceptorum profectus sum Wittebergam capiendi cultus ingenij causa anno a nato Christi salua­tore 155k vbi permansi continue per integrum prope­modum sexennium. Anno autem 1559 missus sum ab optimo ac doctissimo praeceptore Domino Philippo Melanchtone (piae memóriáé) in oppidum veiusiae gen­us Gepidarum Epperies ad radices Carpatj montis. Ibi praefui iuuentutj scholasticae per integrum quinquen­nium. Postea in celeberrimam hanc Academiam redij, ut certius cognoscerem ecclesiae dei doctrinam atque ubi biennij spácium hic absolui, a senatu oppidi Silesiae Lübschütz ad munus pastoris ecclesiae eius oppidi vocatus sum atque ad hoc confirmatus sum p. o. r. Anno 1566. Die 4. Septembris. 621. Ego Petrus Weingolt Parathiensis in patria mea circiter annos 8 a pueritia versatus in studiis liberalibus et tandem uberioris eruditionis consequendae causa in inclytam ciuitatem Coronam me recepi, ubi tandem summa cura et diligentia fundamenta artium ieci. A parentibus tandem Wratislauíam missus biennio fere operam nauaui literis honestioribus, unde tandem bonorum et doctorum virorum consilio in hanc Aca­demiam Witebergen: me recepi. Vocatus tandem sum ad munusEcclesiasticum in patriam a Reuerendo D. D. Paulo Ebero pastore Ecclesiae Witebergensis die 4. Septembris. Anno a nato Christi 1566. 622. Ego Andreas Beriveitt Alucianus Transyl. operam dedi honestis literis in mea patria, ubi mea fundamenta jeci. Deinde missus sum a parente pastore Ecclesiae Almadiensium & consilio aliorum Doctorum virorum in hanc Academiam Witebergensem, ubi pri­mum operam dedi studio Theologiae. Tandem vocatus

Next

/
Thumbnails
Contents