Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)
XIV. Prónay Gábor egyháztörténeti érdekű levelezéséből (1734—1755.)
coram sophis(ticis ratio)cinnationes haberent, sedulo respi ciendum erat. Fatendum quidem (omni)no est, coelibatum et ab ipso Paulo laudari, velletque Paulus, ut omnes ita essent, sed quum non omnes capiant sermonem hunc, nisi quibus dátum est, melius est habere, quam uri. Accedit, quod Paulus de coelibatu admodum modeste loquitur, et manifeste fatetur: Praeceptum Domini non habeo, sed consilium do: id quod nonnulli Adversariorum veritate convicti approbarunt. Nam ex história seculi undecimi palet; postquam Hildebrandus Pontifex legem S)< rieii de Coelibatu Sacerdotum confirmasset, eamque Sacerdotibus in Germania per vim obtrudere voluisset,Sacerdotes pleno ore ei contradixerunt, Papám haereticum nominarunt, insuperque illustria Scripturae dicta pro suo conjugio adduxerunt. Cumque Hildebrandus nihilosecius rem urgereí, et edictum per Moguntinum Episcopum promulgaricuraret,Sacerdotesexacerbati Episcopum per tumultum vix non trucidarunt. Hodie vero, quam iniquo animo plerique eorum coelibatum sustineant testantur eorum frequentes querelae et dirae execrationes, quibus non raro afficiunt eum, qui eis coelibatum ceu laqueum imposuit. Et deberent sane Adversarii suam ipsorum conscientiam excutere, nonne longe satius, decentius ac utilius est, matrimonium ab ipso Deo institutum inire, quam tot incestis libidinibus ac adulteriis, quibus plerique eorum dediti sunt, polluere. Cum proinde Adversarii nulluni habeant evidens fundamentum, neque in Sacra Scriptura, neque in História primaevae Ecclesiae, cui coelibatus eorum inniteretur, rectissime faciunt, qui e nostris sacrum matrimonium ineunt, vel aliis ineundum suadent. Ad illud namque faciendum impelluntur et evidenti Scripturae testimonio et sanctorum exemplo. Habemus testimonia ( ) Salvatoris nostri, qui est ipsa veritas, quive (Matth. 19) Discipu(lis interrogan)tibus an bonum esset uxorem ducere, respondit: Non omnes ca(piunt) hunc, sed illi quibus dátum est; quo manifeste indicat