Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

XIII. Az evangélikus egyház felirata Mária Therézia királyhoz (1774.)

Audemus Augustissima Dna, imo tenemur Jura, liber­tates, et querelas a Matte Vra fors hactenus reconditas in Sinum Cl. Matris effundere. Jura quidem, quibus omni aevo inviolabilia pacta Augustis Maiorum Mattis Vrae nominibus fulgentia sunt, praesidio, quaeve Sacra Regum Diplomata, ac coaevae Regni Leges tuentur, quae denique & usus roboravit adeo, ut olim in puppi sederemus, et omnia tarn maiora, quam officia minora, una cum Catholicis civibus teneremus. Querelas vero tantas, et tantorum Mattis Vrae fide­lium utriusque Confessionis Evangelicorum subditorum oppressiones submisso poplite cum lacrymis ad Auguslum Mattis Vrae conspectum deferre eo minus dubitamus, quo magis convincti sumus Matti Vrae sibi subjectorum Popu­lorum injurias cognoscere commississe Regem Universi. Clementissima Dna! Cives sumus sed Civitatis Jure prohibemur, nec dulcem illum coactarum Societatum fruc­tum pacem quippe degustamus; uni Regi cum Catholicis concivibus servimus, tamen radii benignitatis eius in nos resplendescere impediuntur! aditus nobis ad eum prae­cluditur! et strepitus fit ne eiulatus nostros ac veritatem audiat! liberi sumus, interim quotidie, si non in corpore, animis certe captivamur. Universale Juris Publici est axióma: Quod dum in aliquo statu Legum mens fuit diversas Religiones tolerandi, tanto magis solemniter & citra omnem restrictionem reci­piendi: illae easdem etiam obligare debeant ad semet inter se comportandum. Exigunt itaque Leges a diversis Reli­gionibus non solum ut statum non turbent, sed etiam ut semet invicem non inquietent. Subditus non satisfacit legi­bus, si eo contentatur, quod status ipsius corpus non per­turbetur, verum oportet eum etiam ne unum quidem Civem laedere. Concordia incolarum unica est scaturigo ex quo omnia ea promanant, quae Regionem felicem & Statum

Next

/
Thumbnails
Contents