Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1583

168 225. Ego Kalt ha sar Hillemeier natus in oppidulo Marckt- offinga Sueuiae prima elementa literarum et pietatis ieci in schola Nordlingensium, item in scholis Stirensium & Annaebergensium. Postea vero in celeberrimam Vitebergensium Academiam missus biennium literis politioribus et studio Theologico deditus fui. Hinc a Reuerendo et clarissimo viro Domino Doctore Polycarpo Leiser professore sacrae Theologiae ibidem atque eiusdem Ecclesiae pastore Dresdam ad illustrissimi principis Electoris Cancellarium Hugoldum ab Einsidel missus, eius liberos triennium integrum erudiui. Illinc vocatus sum ad munus docendi in ecclesia a senatu oppidi metallici Gruppae. — O. Leyser. [31. Juli.] 226. Ego Balthasar Schretterus Teutolypschensis Pan­nonius prima fundamenta ieci in patria sub disciplina clarissimi viri Petri Baroschii tam literarum quam pietatis. Hinc ablegatus fui per parentes Rozombergam ad doctissimum virum Andreám Czeuglerium, ubi mansi biennio, illinc profectus Roznauiam pannoniam superiorem ad doctissimum virum Nicolaum Tyburcinum, apud quem uixi qua­driennium. Tandem veniens in patriam oblata est mihi vocatio ad munus Diaconatus a R. viro domino Matthia Kalar pastore ecclesiae Cubiniensis comitatus Orauiensis. — 0. Leyser. [28. Aug.] 227. Plgo Jacobus Schuler Orauiensis Pannonius fateor me prima fundamenta literarum iecisse apud clarissimum virum Paulum P'abricii in patriis oris, tandem uero consensu et consilio parentum contuli me in comitatum Sepusiensem, ubi primum apud R. virum Adamum Huttenum integre annum honestis literis operam nauaui. tandem rursus contuli me ad clarissimum virum Tyropolium D. Sebastianum Lamium, ubi etiam annum cum dimidio sub disciplina illius uersatus sum. Tandem uero rursus contuli me in patriam, ubi rursus cuntuli me Moschouiam ad D. Nicolaum Coi: sub cuius quoque disciplina honestis literis incubui annum cum dimidio. Hinc ueniens in patriam est mihi oblata uocatio a R. viro domino Michaele Moskoschino ad munus Diaconatus. — O. Leyser. [28. Aug.] 228. Ego Thomas G i sk ra Nalzouinus in iuuentute mea dans Crumnouiae in partibus Bohemiae operam literis per biennium. Deinde contuleram me in Vngariam Banouium, sub disciplina Josefi Basti- nensis tractaui in literis per triennium, Schemnicii per annum, Bartuae

Next

/
Thumbnails
Contents