Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

II. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573 - 1579

45 150 Ego Gregorius Philaretus Carponensis Pannonius prima litterarum rudimenta ieci in patria et Schemnitii. In patria quidem vsus sum praeceptore M. Georgii Salczbang, Schemnicii vero M. Johanne Henselio. Postea duobus potissimum quibus erudiendo appositus fui, praeceptoribus vsus sum. Ac primo quidem continuis annorum quinque spaciis sub disciplina clarissimi ac doctissimi viri M. Mathia Eberhardi Iglauiae fui. Deinceps vero Guttebergam in Bohemiam concessi, vbi fideli iterum Magistri Traiani Mieschticzeni opera et institutione vsus annum exegi. Vlterius Zakolizae in Vngaria in functionem scholasticam collocatus per annos quatuor ibidem illius Reipublicae scholae praefui. Hinc Hradischtium in Morauiam ad munus scholasticum vocatus ibidem ab eiusdem Reipublicae Ecclesia consilio et opera D. Danielis Virgae eius loci pastoris vocatus. — O. [25. Nov.] 151. Ego Valentinus Traianus Strelicensis Silesius ex patria studiorum gratia discedens Bregam me contuli ibique tum scholae rectoribus viris cum primis clarissimis Doctore Johanne Heiderico et Laurentio Bezlero existentibus per annos aliquot sanam de Deo doctrinam et honestas literas didici. Postea vero Lypniky in Morauia toto sexennio scholam rexi, quod tandem Reipublicae illius ciuibus occasionem praebuit, mihi ut vocationem legitimam ad obeunda Diaconi apud eos munia concernerent. Literae autem vocatoriae iudicio et voluntate Domini Wencesilai Tawaczowini ordinarii Ecclesiae eiusdem pastoris concinnatae et compositae sunt. — O. [25. Nov.] 152. M. Johanni Bap. Eberhardo nato 1557 in iugo montium Sudetum, Theodosiae Iberorum, oppido metallico Regis Bohemiae, patre Casparo Eberhardo Schnepergense sacrosanctae Theologiae Doctore et professore et Ecclesiae Wittebergensis sub repurgationem a Caluinismo pastore, inserto ecclesiae Dei per claris­simum ac dissertissimum Theologum M. Johannem Mathesium Roch- licensem pastorem Ecclesiae collectae in valle Joachimica et ornato ab eodem Johannis Baptistae nomine, Instituto vero primum in Salinis Saxonicis ex catechesi Bibliorum S. Reuerendi patris ac sancti Dei S. S. organi D. D. Martini Lutheri a pastore eiusdem Ecclesiae vigilan- tissimo N. Sebastiano Boetio et parente suo carissimo, trium autem linguarum cardinalium et artium liberalium primordiis in scola illustri Misenae Hermundurorum ad Albim quam octennium sub Rectore poeta

Next

/
Thumbnails
Contents