Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573
199 77. Ego Paulus Maior Soproniensis Pannonius fundamenta pietatis et liberalium artium in patria a doctissimo viro Francisco Hermanno Mansfeldensi ieci, deinde cum uoluntate parentum meorum missus sum Vratislauiam, ibi praeceptori meo clarissi uiro D. M. Petro Vincentio commendatus, sub cuius disciplina uixi menses fere quindecim, deinde cum commendatione perueni ad scholam quae Halae Saxonum est. Tandem ut continuarem studia mea missus sum ad hanc inclytam Academiam. Cum autem spes mihi esset; ut Ecclesiae Christi seruire possim, reuocatus ab Academia in patriam. Denique missus sum a viris prudentissimis Zainacensibus sub ditione Alde- burgica Vngariae, vt ordinationem a Reu: viris Academiae Vuitte- bergensis peterem. — 0. Bernh. Apitz. [4. April.] 78. Ego Stephanus Lohaeus Holfeldensis Mag. studiis liberalibus a teneris in Academiis Vienense et Ingolstadiense mentem excolui, postea per septennium officio paedagogi apud viros nobiles in Austria perfunctus. Tandem ab inclytis et generosis D. Dominis Bemhardo et Johanne Turzo a Bethemsdorff liberis Baronibus ad ministerium J. Euangelii sum uocatus, et in hanc celeberrimam Wite- bergensium Academiam missus, ubi per anni spatium uersatus et saniorem doctrinam hausi. — O. Bernh. Apitz. [9. Mai.J 79. Ego Petrus Henzelius Kemnicensis Boiemus in patria primum et deinde in schola Pirnensi per triennium prima initia artium didici. Postea Magdeburgam missus sum ad excolendum ingenium meum uera pietate, ibi triennium operam dedi literis. Postea consilio parentum meorum discendi causa Wittebergam me contuli, ubi cursum studiorum meorum in liberalibus artibus per triennium habui. Hinc in Gruppis ad offitium Ludimoderatoris sum uocatus, ubi per triennium iuuentutis studia gubernaui. Tandem uero a Magnifico ac Generoso Domino Casparo a Schönberg ad functionem Ecclesiasticam seu Diaconi apud Grauppenses sum vocatus. — Ex. und O. Bugenhagen. [9. Mai ] 80. Ego Mathias Ricelius Nouozoliensis ex Metallicis septem ciuitatibus Hungáriáé in praefata patria Nouizolii fundamenta cum pietatis tum artium dicendi hausi. Deinde iussu parentum Leut- schowiae in Sepusio sub Caspari Crommeri disciplina per triennium uersatus ad officium Ludirectoris Lypscham Alemannorum in comitatu Lyptowiensi sitam uocatus sum. Postmodum autem per biennium in 14*