Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1600
241 sustentatus artibus bonis operam navavi, tandem Anno 95 petiturus gradum magisterii patronus negavit sumtus ulteriores. Hinc factum est, ut ad functiones scholasticas me contulerim et Sebenstainianum ludum sub generoso Domino Wolff: Matthia a Kiinigsperg per tria semestria rexerim, anno autem praeterito 99. Inzerstorfianum sub Mag: et generoso Domino Wilhelmo Jorger. Jam a Reverendo et docto viro domino Michaeli Grumbergero pastore Patzmandorfense vocatus ad ministerium docendi Evangelii. — O. Judica [9. März]. Gesner. 611. Ego M. Georgius Cranerus Leibnizio Stirus parentibus piis et fidelibus, qui divino mihi obtigerunt munere et ob quod Deo trino et uno perennes ago gratias, ortus confiteor me quidem in natali solo, non dumtaxat literarum, veram et pietatis initiis imbutum esse. Cum vero inde ab amplissimo senatu uberioris ingenii cultus capessendi gratia in Academiam Viennensem ablegatus essem puer undecim annorum, factum est permittente Deo, ut ab Ephoro meo Doctore Medie. Matthia Lubano, duplici prius virga a duobus caesus propter religionem, ad patres pontificiorum deflectere coactus sim. Etsi vero pro modulo meo et amore erga sinceram fidem, qua sua gratia in me operabatur Spiritus sanctus, huic tyrannidi aliquantisper restiti: tamen omni undequaque auxilio humano destitutus et indesinentibus illis minis, verberibus et singulari multorum astu victus, tandem certis stipatus observatoribus ad Jesuitarum collegium pertractus in eorum castra iurare, 6úvat;cv ab illis accipere et phrontisterium eorum frequentare coactus fui. In quo tempore fermento illorum, infartus tantos in eorum religione feci progressus, ut tantum non omnino seductus fuissem. Singulari tamen Dei providentia factum est, ut perscripta ordine ad parentes re domum revocatus sim. Hoc modo ex Esavitarum istorum faucibus ereptus deveni in Illustrium Styriae procerum, quod Gretii est, collegium, ubi per quadriennium utiliter versatus vetus illud et haereticum rursus expurgavi fermentum, nova factus in Christo conspersio. Inde digressus rursus ulteriores fructus in studiis in Academia aliqua capiendi gratia a latronibus omni deplumatus et exutus suppellectile annum unum hinc inde erravi, donec tandem in oppido Palatinatus Stamsridae portum inveni, ubi in pulvere scholastico biennium operam meam juventuti navavi. Recreatus hoc modo ad Musas me recepi, a quibus totum feriatus eram triennium, et in valle Joachimica et Annaebergae, quae oblivionis