Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1599

Georgii Marchionis Brandeburgici natus, primo verae religionis ac pietatis et liberalium artium fundamenta apud Leobschuzenses ieci, desiderio autem linguae Bohemicae motus consilio parentis in Morauiam (germanice vrbs illa dicta Weisskirch) me contuli atque ibi per vnum annum commoraui, linguam vero melius ad discendam ope parentum Hradecium ad Albim in Bohemiam transmissus, ubi etiam annum versatus. Inde propter maiorem studiorum humaniorum ardorem et cultum in celeberrimam vrbem, Vratislauiam nimirum, profectus annos tres cum dimidio exegi ac paedagogio vsus apud cauponem Eliam Richter scholamque ad D. Mariam Magdalenam frequentaui. Post- modum cum ad maiora animus me impelleret atque incitaret relictis Silesiae finibus ad Witebergensem Academiam matrem Ecclesiarum vere Lutheranarum devenio Anno 1594 mense Julio atque in numerum studiosorum receptus Rectore Magnifico ac consultissimo viro Luduico Person. Per annos itaque duos cum sesquianno vsus sum Vitebergae fideli institutione virorum praestantissimorum Theologorum Clarissi­morum, qui tum temporis veram Christi et Lutheri doctrinam, eiecto Calvinismo aliis erroribus explosis pio zelo et studio profitebantur (domino Aegidio Hunnio SS. Theologiae doctori, professori et super- attendenti dignissimo primas tribuo) deficientibus tandem sumtibus suasu et hortatu parentis in patriam me contuli ac parentem iam senio confectum interdum concionando sublevaui exercitiaque mea habui. In cursu illo meo et pio proposito singulari providentia divina praeter omnem spem et expectationem pastor in Fiilstein morte repentina obiit, in cuius locum a Generoso ac Nobilissimo domino Friderico Sedlnitzky tanquam principali collatore vocor. — O. [zwischen 1. Stg. n. Trin. und 24. Juni.] Hunnius. 582. Ego Georgius Paludinus Neosoliensis, patre Mathia Paludino et matre Barbara natus Neosolii in montanis civitatibus. Hinc puer existens fundamenta literarum a M. Paulo Alphepapio in patria didici. Jam vero postquam aliquid sum expertus ad Julium Comitem a Salmis per commendationem aliquorum bonorum virorum veni ibique quantum potui summa industria Carolum Comitem filium vterinum informavi. Hinc ad regimen scholae Soleczinm vocatus, cui per biennium cum dimidio praefui. Et tandem ob famam et commendationem honestissimam Varalium, quod Sepusii est, sum legitime a D. reverendo viro Jacobo Wagnero vocatus ad obeunda officia scholastica, quae per integrum annum sum exequutus. Novis­92

Next

/
Thumbnails
Contents