Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573.

86 usque ad annum 13. aetatis, quo in illustrem scholam Misnensem patrii senatus munificentia emissus sum ad fundamenta literarum et pietatis altius educenda, ibi quinquennio exacto in celeberrimam hanc deveni Academiam et paternis sumtibus biennio et Electorali stipendio quadriennio sum enutritus. Cum sexennium paene hic vixissem, a Reverendo et humanissimo viro D. Michaele Grunbergero pastore in Putzmandorff in Austria consentiente ibidem Magistratu vocor ad Diaconum. — O. 1. October. 566. Ego Jacobus König Wittebergensis a piis et honestis parentibus natus sum et in schola patria sub informatione doctissimi domini M. Leonhardi Etzleri Vratislav prima pietatis et bonarum artium fundamenta hausi. Ex illo autem tempore a parentibus meis ad scholam Illustrem ad Muldam quae vocatur Grimm missus sum. in qua per triennium, propriis tamen sumptibus uberiorem studiorum meorum fructum cepi. Dehinc iterum reversus in Academiam patriam per novennium studia mea ibidem continui et a R. et clari viro domino Aegidio Hunnio S. S. Theologiae Doctore, Professore primario et pro tempore Ecclesiarum ac Scholarum Vitebergensium Inspectore dignissimo nec non ab Amplissimo Wittebergensi Senatu Oppidano ad munus et officium scholasticum legitime vocatus sum, vbi in schola triviali per triennium infimum collaboratorem egi. Jam vero diuino sic clementer adspirante ac mirificante gratia ad Diaconatus functionem accipiendam a Reverendo domino Mag. Foelici Veselio pastore et toto senatu Znoymensis vrbis in Moravia literas vocationis accipiens. — O. 8. Oct. Hunnius. 567. Ego Jacobus Jüngling Chemnicensis Bohemus honestis et piis parentibus natus in schola Budissinensi pietatis et literarum fundamenta ieci. Postea uero in Academia Lipäensi annum unum uersatus sum. Tandem a Magnifico ac Generoso Domino D. Heinrico a Wartenbergk, Domino in Kemnitz et Zwieretitz legitime uocatus sum in pagum Kemnitz. — O. [zw. 8. und 15.] Oct. Hunnius. 568. Ego Matthias Moncovicius testatum mea manu elinquo me in oppido Bobrovec Pannoniae in comitatu Liptoviensi honestis propagatum parentibus, Literis vero primum operam dedisse in oppido Senie praeceptore Joanne Francisci existente. Factus vero adultior ad Sacrosanctae Theologiae studium applicaturum Gymnasium Eperiense visitavi, inde Graecium Styriae me contuli, ubi Rev. ac clariss: D. Doctorem Vilhelmum Czimermanum per semestre audivi. iO

Next

/
Thumbnails
Contents