Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573.

81 bergam tanquam ad mercatum artium uberiorem deveni ibidemquc triennium sum commoratus, usque dum elapso illo tempore a Parente meo in hanc celeberrimam Academiam ad amplificandum mea >tudia sum missus atque ab illo per sesquiennium sustentatus. Hinc de­ficientibus sumtibus ad patrias rediens aedes paulo post apud Nobi­lissimum D. Casparem a Stensdorf in Mereditz et Dotsch adoles- centulorum nobilium egi per annum fere praeceptorem. Tandem vero Deo mirabiliter res meas sic moderante legitime vocatus sum ad munus pastoris obeundum in Bohemiae finibus Palatinatum versus et pago quidem Schönwaldensi a Nobilissimo Viro Johanne a Schirnting, Domino in Schönwalda. — O. 2. April. Hunnius. 550. Ego Michael Khernius Gabloniensis natus parentibus honestis, ciuibus Gabloniae, quae ciuitas est in finibus Bohemiae sita, primum in pueritia mea missus sum discendi causa Iglauiam, ciuitatem Moraviae, inde post triennium, quod ibidem loci moratus sum, Zittauiam, quae civitas est superioris Lusatiae, profectus vnius anni spacio operam dedi honestis bonarum artium literis. Yberioris postea capessendi fructus in studiis gratia in celebre gymnasium Magdeburgicum me contuli ibique per integrum triennium virum doctissimum M. Georgium Rotenhagium eiusdem scholae Rectorem audiui, triennio illic peracto ad celebrem Academiam Lipsiensem profectus biennium in illa vixi in sacrisque praeceptore vsus sum clarissimo domino Doctore Schiltero. Inde in Austrian) me contuli et apud Nobilissimum Dominum Christophorum ab Entersdorff ín Entersdorfif honestam functionem lectoratus sum adeptus nec non conditionem scholasticam Magnificorum dominorum Wolffgungi ab Herberstein et Ericii ab Heisenstein Liberorum Baronum. Tandem vero cum aliam vitae condicionem inire Deo sic dispensante res nuas constituissem meque totum studio theologico mancipassem, n Nobi­lissimo domino Ferdinando Volkra ad munus Ecclesiasticum sum vocatus ad Ecclesiam Dei quae est in Steineprun, pago Austriac. — O. 9. April. Hunnius. 551. Ego Johannes Graun Rappottensteinensis Austriacus natus parentibus honestis patre Johanne Graun pastore 1 • Vsi.,e Rappottensteinensis sub ditione Generosi Domini Domini a l andau, Libero Barone etc. prima studiorum meorum fundamenta posui in trivialibus scholis Spizii per quinquennium et Lobdorpii per annum. Austria inferioris oppido. Deinde a parentibus Jenám missus, ubi Jahrbuch de« Protestantismus 1903, H. I u. II. {]

Next

/
Thumbnails
Contents