Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573.

79 clementia ad munus diaconi a Reverendo viro D. Thobia Herda Decano Ducatus Theschiniensis in superiori Silesia legitime sum vocatus. — 0. 29. Jan. Hunnius. 543. Ego Jacobus Fidecinis Doualouinus natus in eodem pago ex honestis parentibus Casparo Fidicinalore, et matre Catharina ex Bobrouecz, copulati vero sunt per Briccium pastorem fidelissimum atque in religione Christi purum et honestum, qui scilicet parentes me statim a iuventute dederunt in scholas ad colligendas liberales artes praeceptoribus. Ex quibus primum vsus sum in patria d. Lucam Hibensem, deinde missus sum Sepusium in Teplicam ad Nicolaum Picum, apud quem fui per 4 annos illicque iuuentutem meam amisi et inaniter transiuit. Demum me contuli Galgocium ad d. Joannem Prunam illicque fui per 3 annos, post obitum ipsius sine praeceptore. Demum videns me esse indoctum contuli me Rosombergam ad dominum Thomam Dorothcium fidelissimum atque doctissimum anno 84, apud quem studui per 4 annos, quod quidquid scio (etsi parum) benedicente Deo ab ipso scio. Tandem me contuli Konicium per commendationem d. Joannis TrzeliiNouozoliensis pastoris Vanouiensis: illicque mansi et maneo per 6 annos atque 2 septimanas. Atque oblate est mihi vocatio honesta et digna quam me nunquam sperabam habuisse itaque mei parentes, a D. Joanne Czaslauino eiusdem oppiduli vigilantissimo verbi Christi, tum etiam a d. Joanne eiusdem collaturae d. de Swab suabensi. [!] — 0. 16. Febr. 544. Ego Andreas Voigt Vcosylvanus Neomarchicus in schola Primislaviana educatus vixi sesquiannum in gymnasio Berolinensi, et inde in Austriam a fratre meo vocatus Viennae operam dedi bonis literis in Archigymnasio biennium. Postmodum ad praecepto- ratum vocatus a servitiis fui Illustri ac Generoso Domino D. Wen- ceslao Morackschio a Noskau, lib. Baroni Domino in Litschau, sac: Rom: Caes: Ma: a bellicis Aulae consiliis et illustrium procerum inclytae Eparchiae inferioris Archiducatus Austriae contra Christiani nominis hostem bellicae expeditionis Duci Generali, triennium cum anno dimidio, illustrem ac generosam sobolem eius cum Hilleigianis pupillis informans. Tandem ab hoc meo Generoso Domino ad sacro­sanctum ministerium Euangelicum et quidem ad parochiam Litscha- vianam vocatus. — O. Septuages. [12. Febr.] 545. Ego Adamus Bruebar Horuiczenus natus honestis parentibus in Marchionatu Morauiae cum prima literarum Bitovii .OO Q

Next

/
Thumbnails
Contents