Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XIII. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1597

197 dedi, orbatus uero parentibus profectus sum Prágám ibique per ali­quod spácium temporis rudimenta Grátnmatices didici, post vero vocatus sum ad officium Cantoris Stracehow, inde vocatus sum a Reuerendo viro Martino Vaticai ad ministerium verbi diuini sacra­mentorumque diuinorum. — O. 29. März. Hunnius. 519. Ego Elias Amos Crappicensis Silesius hoc momento testatum facio me prima fundamenta literarum iecisse in schola patria. Ex qua uberioris doctrinae ergo ablegatus eram in Academiam Brigensem, deinde Cracoviam, post in laudatissimam et vetustissimam Pragensem, ultimo vero Argentinensem et sic in studiis Theologicis uersatus sum per 18 annos, amotus a schola Tuchumericensi a Generoso Domino Blasio Griespeckio a Griespach et a Domino M. Vito Nubero pastore Libeznicensi missus sum ad subeundum munus ministerii in laudatissimam Academiam Vitebergensem. — O. Exaudi [8. Mai]. Hunnius. 520. Ego Martinus Boleslauinus Morauus natione paren­tibus honestis in hanc lucem editus ab iisque a prima etate magna cum diligentia in timore Dei atque eius agnitione vera, tum et filii eius in hunc mundum nostrae salutis causa missi educatus fui. Hi enim simul atque vberiorem notitiam hanc Deo incrementum addente me hausisse cognouissent, maturandum existimauerunt, ut in scholas quibus docti ac eruditi praeessent, inprimis vero ad eos, qui cor­ruptelis haereticorum neglectis veram et incorruptam vocem Euangelii a Christo ipso Apostolisque eius traditam amplectebantur simulque professi sunt, me ablegarent. Nam circa annum 92. Bregam ab eis missus ibique eorum subsidio apud Dominum Superintendentem M. Laurentium Starkium gratia amplioris fructus studiorum plus minus sesquiannum commoratus fueram. Cuius tandem post mortem Graecinium uersus metropolin Stiriae perueni, ibique in illustre pro- uincialium collegium receptus numero alumnorum aggregatus eram, vbi tempus aliquod cum plus aduersa valetudo prohiberet, artibus literalibus inuigilans exhausi. Hinc rursus consilio, voluntate atque ope eorum in hanc illustrem ac celebrem Academiam Witebergensium appuli in eaque periodum integram anni, cum diutius ob penuriam sumptuum manendi facultas non erat, studio S. Theologiae operam dans continuaui. Sub finem vero huius anni vocationem legi­timam ad obeundum munus Ecclesiasticum nactus. — O. 17. Mai. Hunnius.

Next

/
Thumbnails
Contents