Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

VII. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1594

116 Kherneri Plzeni, post in collegium me Pragense contuli ac annum existens promotus sum Raudnicium, deinde ad munus ministerii per Joannem Pithecum Mantinensem Ecclesiae Bro(?)zanensis ministrum vocatus et MartinumTribalii Holicenum ministrum Ecclesiae Syczdi(v?)- censis. — O. 7. Juli. Leyser. 433. Ego Georgius Rebentrost minor natu hac mea propria manu testor, quod fundamenta pietatis a parente meo qui pastor et minister Ecclesiae Dei est in oppido Platten didici, postea ab illo Lypsiam promotus sum, ubi per triennium versatus, sed propter nimiam parentis paupertatem diutius Academiis vivere non potui. Quapropter contuli me ad generosum Nobilemque virum Dominum Wolfgangum Bernhardtum Vitzthumb a Egerbergk in Loboditz et Padbarsam, cuius fratres per biennium in pietatis studio aliisque artibus institui. Sed cum pastor eius ab officio suo remotus fuit, vocatus sum ab illo Nobili viro Bernhardto Vitzthumb in Loboditz ad sacrosanctum ministerium. O. 7. Trin. [14. Juli]. Gesner. 434. Ego M. Joannes Tintzschius Plattensis perceptis in patria et Magdeburgensium schola pietatis et literarum primis funda­mentis ab amicis et consanguinale mihi coniunctis in hanc laudatissimam et celeberrimam Academiam Witebergensem missus sum, vbi quadriennium honestis studiis incubui nec non usus fui beneficio quo utuntur illi, qui canunt in templo arcis ibique titulo scholastico sub clarissimo viro M. Joanne Hagio Anno Christi 1582 ornatus. Denique a Clarissimo viro D. D. Polycarpo Lysero affini et compatri meo dilectissimo missus Beltiziam ad obeundum munus Rectoris, quo ouv -8-eip functus sum decem annos, tandem mittente me Jesu Christo filio Dei uocatus sum ad munus docendi Ecclesiae Dei, quae est in pago Mörtz, Zizo et Locto. — O. 9. Trin. [28. Juli]. Hunnius. 435. Ego Mathias Plorant i us Lipschezoliensis Pannonius primum in schola patria puer existens ad literas usus Dn. Johanne Urtica et Samuele Melikio Praeceptoribus sum adhibitus; deinde accedente aetate ad exteras scholas quoque consilio parentum et amicorum adii, ubi Scharo9chii quidem in Superiore Hungária huma­nissimi, nobilissimi ac doctissimi viri Domini Mathiae Carithenii a Nicovilla quinquennium, Mezericii vero in Moravia clarissimi ac doctissimi Domini M. Johannis Ursini plus minus triennio disciplina atque institutione usus sum; tum divina mediante gratia et voluntate

Next

/
Thumbnails
Contents