Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1591
113 oppido Bozyng per octodecim annos officio Ecclesiae functus fuit. Primum in patria schola triuiali operam nauaui studiis sub disciplina Doctissimi viri Georgii Tinctoris. Hinc a parentibus sum missus Moschoviam et sub Rectore Nicolao Colacinate per biennium vbe- riorem artium linguarumque hausi cognitionem. Illinc profectus Vratislauiam et fere per anni spácium sub disciplina Doctissimi uiri Domini Nicolai Stainbergeri operam dedi literis. Vratislauia iter ingressus in Transsylvaniam, ibi in urbe Nagibania apud Nobilem quendam per biennium officio paedagogi sum functus. Isthinc domum in patriam cum venirem, vocatus sum ad ministerium Ecclesiae a senatu Bozyngensi. — O. Pierius. Jubilate. [25. April.] 389. Ego Andreas Posthumius Pragenus natus Pragae Metropoli Boemorum ex honestis parentibus, Mathia Posthumio Taboreno Ecclesiae Dei ministro, et Katharina Nymburgena, mox tamen ferente peste Pontificia medium annum vix egressus cum parentibus ex patria carissima exulare coactas sum. Prima literarum fundamenta ied Patzovii sub praeceptore Mathia Romenecio artium Philosophiae Baccalaureo. Tandem fundamenta Grammaticae latinae Gitzinii sub praeceptore Joanne Standereo, sub cuius ferula per triennium vixi, mox Nymburgam missus ad Sámuelem Piscenum jec fundamenta Graecae linguae. Inde Kamenitium abductus praeceptore privato usus sum per biennium Joanne Cheynovino, sub quo Poéseos fundamenta hausi. Mesericium tandem ad virum Clarissimum et Doctissimum Dominum Magistrum Joannem Ursinum me cum patre, qui illuc ad Ecclesiam regendam vocatus fuit, contuli atque sub ipso per quadriennium et ultra vixi. Inde missus sum Vittembergana, sed paupertate impediente per semestre tantum vixi. Tandem In Academiam Pragensem me contuli, ex qua legitime vocatus sum ad regimen scholae Patzoviensis a Magnifico et Generoso Domino Michaele Spanovicio a Spanov, Protonotario Regni Boemiae, cuius scholae cum per annum praefuissem, inde a senatu Mezericensi legitime vocatus sum ad munus Ecclesiasticum. — O. [anno aetatis meae 21.] Pierius. [Zwischen Jubilate und 13. Mai.] 390. Ego Simon Laurentii Strumenus Silesius ex Ducatu Thessinensi bonis et honestis parentibus natus patre Laurentio Kubiczek et matre Dorothea statim a teneris commendatus fui a parentibus Domino Sebastiano Strumeno Kassny, studioso artium liberalium, cum quo in Bohemiam causa studiorum profectus sum Jahrbuch des Protestantismus 1808, H. I u. II. g