Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XIV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1590
251 ad cantoris officium Zernoviam per D. Thomam Hekelium, quod officium in schola Zernoviensi sustinui per triennium et novem menses. Hinc postremo oblata ordinaria et legitima vocatione ad regimen Ecclesiasticum per Reverendum virum D. Venceslaum Ssestakium ministrum verbi Christi in Ecclesia Hajensi, quae est in comitatu Turoczensi per senatum inclytum Cremnicensium. — O. Henr. Mai. [8. Febr.] 363. Ego Christophorus Mazurkius Teutölipschensis Pannonius primo in patria traditus sum in disciplinam scholasticam D. Mathiae Pica, qui sane fidelis extitit praeceptor. Secundus in eadem patria praeceptor meus fuit Michael Mokoschinus, Leonardus Mokoschinensis. Inde scilicet ex patria missus sum a parentibus Novisolium, ibi sub disciplina Magistri Halvepapii aliquod temporis intervallum exegi. Inde concessi in Scepusium, Eperischinii sub institutione doctissimi viri Severini Sculteti exegi integros tres annos. Hinc cum Johanne Mathaei concessi Stropkoviam in proximum oppidum, sub cuius disciplina annum vixi. Inde duce Christo veni ad clarissimum virum D. Albertum Husselium Moschoviam quae civitas est in comitatu Turocensi, ubi feliciter per Dei gratiam operam dabam literis per integros duos annos. Tandem ex hac Moschoviensi schola vocatus sum ad cantoratum in Radvan. Inde post spácium unius anni vocatus sum ad Collegatum per Georgium Seratoris Galgocium. Inde post annum et semestre Trenschiriium itidem ad collegatum. Inde exacto anno vocatus ad Regimen scholae Lipni- censis quae est Marchionatus Moraviensis. Inde Praeroviam ad regimen scholasticum, Praerovia ad munus in Ecclesia docendi in pago Domaczelicz. — O. Henr. Mai. [22. Febr.] 364. Ego Matthaeus Kolarii Waraliensis in districtu Turocensi sub Arce Znyow Pannonius natus ibidem, per parentes meos traditus sum in scholam meae patriae sub disciplina Cherubini Brisnensis, apud quem per biennium versatus sum. Inde absoluto biennio cum simpatriota meo Johanne Quassilio concessi Tren- schinium, ad dominum Petrum Baroschium, sub cuius ferula versatus sum per semestre. Ab hoc migratus sum cum eodem Johanne Quassilio simpatriota meo in Bohemiam Gutebergam, illic versatus sum apud Divam Barbaram Baccalaureo existente Paulo Taborita. Inde iterum concessi in Marchionatum Moraviae Lypnicium, usque