Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XIV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1589

241 ordine ad regendam scholam oppidi Zernowiensis, quod regimen amplexus sustinni per triennium, hinc postremo oblata ordinaria vocatione ad regimen Ecclesiasticum per Reverendum virum Domi­num Andreám Kozaky ministrum fidelem loci eiusdem, item per Dominum Magnificum Gábrielem Doczij et per cives oppidi eiusdem Zernowiensis. — O. Voit. [2. Febr.] 337. Ego Nicolaus Walde Döbelensis Mysius in patria schola literarum elementa didici. Deinde ab Amplissimo Senatu in ludum ad Salae ripum illustrem sum missus, in quo sexennium libe- ralitate et beneficentia Illustrissimi Principis et Electoris Augusti usus et in doctrina pietatis atque liberalium artium institutus transegi. Postea Witebergam sum profectus, ubi biennium cum dimidio vixi. Cum autem Generosus et Inclytus Baro Dominus Dominus Johannes a Bozkowitz, Marchionatus Morauiae praefectus atque senatus Tri- bouiensis praeceptorem scholae sibi peterent a Reuerendo et Clarissimo viro Domino Doctore Polycarpo Leysero, ad hoc munus subeundum, sum missus, cui praefui sesquiannum. Postquam uero Diaconus eccle­siae Tribouiensis in pagum a Magnifico et Reuerendo Dn. pastore promoueretur, mihi futuro successori literas uocationis et Magnificus et senatus dabant. — O. Barth. Tilemann. [26. Febr.] 338. Ego Johannes Seuberlich Borkauiensis natus sum legitimis parentibus, patre Valentino et matre Margareta, Bischof- werdae literarum fundamentis iactis in celeberrimam Academiam Lipsensem sum missus ibique paternis sumptibus uixi VIII annos. Deinde reuersus functus sum munere praeceptoris priuati apud nobi­lissimum virum Sigismundum a Gerstorff in Micka. Tandem in ea vicinia a nobili uiro Balthasaro a Gersdorff in Arnsdorf non [procul]a Gorlicio, vocatus ad Sacrosanctum ministerium. - 0. Voit. [23. März.] 339. Ego Valerius G r ii n eb er g e r u s Trutnouiensis Teuto- boiemus natus Trutnouiae (quod est oppidum Boiemiae situm ad fines Silesiae) patre Valerio Grunebergero pastore Gülden Olesnae et matre Barbara filia tinctoris Trutnouiensis Christophori Hentzii; a pueris vero scolam patriae frequentaui, postea Goldpergam in Sile- siam ad R. dominum M. Martinum Thabor ad parentibus missus, vbi in schola illustri ibidem sub disciplina eiusdem viri vixi annos fere quatuor. Inde D. M. Petro Vincentio commendatus Wratislauiam profectus sum. Commendatione D. Petri Vincentii vicissim elapso Jahrbach de* Proteaumumus 1897, H. Ill u. IV. t

Next

/
Thumbnails
Contents