Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573 - 1587
2' j annos scholae praefui. Hinc adii Magnificum dominum meum haereditarium Patronum dominum Georgiern Turzo'etc. eique animum meum aperui, quod velim vitae genus mutare. Huius consilio et promotione Vitebergam veni examinandus et ordinandus. Quantum ad vocationem attinet, nitor promissis praetacti patroni mei qui etiam Reuerendis dominis sacrae Theologiae Professoribus promittit, se curaturum milii locum in ditione sua alioqui satis ampla. — O. (2Ő. Juni.] 289. Ego Jacobus Lieuius Thurociensis educatus in Rudno traditus sum in scholam Pronensem ad D. Blasium Bristensky, apud quem initia literarum didici. Hinc Martinopolium ad D. Melchiorem Eliae cui successit ibidem D. Matthias Raithinus in qua schola mansi annos, fere octo. Cum autem idem D. Raithinus Rosenbergam uocatus est ad regimen scholae, eum secutus sum et mansi apud ipsum toto tempore quo ibi uixit. Post cuius discessum constitutus est D. Joannes Philomathes, apud quem mansi semestre vnum. Hinc Zolnam accessi adD. Apollinem Milicium, cuius disciplina usus sum biennium. Euocatus sum in Hrichori ad informandam iuuentutem cui pro facultate studui prodesse per sesquiquartum annum. Deinde conseusu Illustris et Magnifici Domini Georgii Thurzo de Bethlehem falua Comitis Comitatus Arnensis, et facta est mihi vocatio per Reuerendum virum D. Petrum Bergerum in Generali conuocatione pastorum Zolnae, a quibus etiam testimonium vocationis habui, cui adiunxit etiam literas Senatus Zolnensis et Dominus Magnificus etc. cuius memini supra, quia in ditione eius uixi. Vocatus sum in Kolurowich. — O.Leyser. [27. Juni.] 290. Ego Ve n ce s laus Joannides Raudnicenus primum literarum rudimenta in patria ieci, deinde Pragae aliquot annos exegi pietati et liberalibus disciplinis operam nauans sub Praeceptore D. M. Joanne Nepresio Boemo Trebouino, paulo post Academiae Pragensis Professore facto, cui et famulabar in Collegio per annum integrum. Hinc a Magnifico viro domino Petro Codicillo Rectore vniuersitatis Pragensis promotus suscepi regimen scholae ad aedem D. Martini, ubi annum exegi, vocatus a Senatus ciuitatis Chlumensis scholam rexi. Hinc legitime vocatus ad ministerium Ecclesiasticum a Laurentio Leandro Raudniceno pastore ecclesiae Luzanae. — O. Leyser. [28. Juni.]