Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbuch 2. 1537-1572. Leipzig 1895.

Ordinanden-Register.

30 19. März. 1564. 4. April. sum a senatu Nimezensi ad officium scliolae, in qua per biennium et semestre, qua potui diligentia et fide me et iuuentutem exercui. Nunc (quia sic oblata est occasio), a senatu iterum uocatus sum ad Diaconatum Ecclesiae Nimezensis, a quo et Reuerendo D. pastori Paulo Ebero, Doctore Theologiae et superattendenti, Item Clarissimis et doctissimis Electoralis Consistorij Commissarijs commendatus sum. Accepi ordinationem in die Dominica Judica Anno Christi 1564. 378. Ego Adamus Gryphius ex valle Joachimica in Academia Wittenbergensi fere biennium versatus testificor me a spectato senatu Theodorensi ad munus scholasti­cum uocatum esse ac ibi per aliquot annos scholae pro mea tenuitate praefuisse, Nunc autem a senatu Sonnenbergensi prope Kaden ad Diaconum ex iussu & man­dato generosi domini Foelicis de Lytzscho commendatus sum ad Reuerendum D. D. Paulum Eberum pastorem & Superintendentem a quo ritum ordinationis accepi die Dominica Judica qui est 19. Martij Anno 64. 379. Ego Daniel Trebitz Beltzensis Filius Reuerendi viri Johannis Trebitij (piae me­moriae) Pastoris Ecclesiae Dei in Raben post mortem huius mei patris traditus sum literis in scholis particularibus Beltzensi, Furstenwoldensi et Stargardensi et tandem consilio parentum et amicorum profectus Witebergam Anno salutis nostrae 1560 et ibidem inscriptus catalogo scholasticorum a Clariss: viro Casparo Peucero D. Doctore et eo tempore Rectore dedi operam bonis literis per biennium et fere semestre. Deinde vocatus a Reuerendo viro D. Joh. Galenio superintendente ad functionem scholasticam ibidem per biennium fere instituendae iuuentutis causa commoratus sum. Jam vero vocatus ad munus Ecclesiasticum in Bostorff a Gene­roso & nobili Domino Friderico Brandt de Lindow publicis ceremonijs et ritibus Witebergae ordinatus sum a Reuerendo viro Paulo Ebero Sacrae Theologiae Doc­tore Witebergensi D. pastore et reliquis eius ministris Anno 1564 Dominica Ju­dica 19. Martij. 380. Ego Georgius Mueller schopensis in Academia Wittebergensi fere triennium uer- satus et posteo in schola Torgensi pueritiam institui per biennium testificor et tandem a Reuerendo D. Magistro Casparo Heidenreich Superintendente Torgensi ad sacrosanctum offitium in pago Weidenhain sum uocatus Et a Reuerendo viro Paulo Ebero Sacrae Theologiae Doctori Wittebergensi D. pastore ordinationem accepi in Die Annunciationis Mariae Anno Christi 1564. 381. Ich Dauidt Borgoith von Jera habe das Kirchenampt zu Heynitz xiiij Jar vor­waltet, entlieh durch den gestrengen Junckher hans von hara & helewitz zu Neundorff zum heyligen predigampt vocirt worden, solche ordination habe ich von dem Ehrwirdigen hern doctor paulo Ebero pfarhern zu Wittenbergk empfangen, geschehen am tage der Verkündigung Mariae Anno ihm 1564. 382. Caspar Winter Decensis uocatus ad offitium docendj Euangelium filij Dej in pa­gum Colbitz non procul distans a Magdeburgs et r. p. o. a. Wittenbergae die 4. Aprilis Anno 64. 383. Caspar Dendronius Lutouiensis ex Morauia uocatus ad munus docendi Germanico idiomate a Communitate Oppidi Landtskron in Xenodochio sub ditione Magnifici Domini Wratislai a Pernsstain & r. p. o. a. Witebergae 4. Aprilis A. 1564. 384. Bartholomeus Kygler Wyskouiensis Sum uocatus in Morauiam ab Illustri & Magni­fico Domino Bolfgango Comite ab Hardek Letvicium et r. p. o. a. Wittembergae Die 4. Aprilis Anno 64. 385. Michael Steinbrecher Buddissensis sum uocatus in oppidum Wartenbruck Anno 1564 iar 4. Aprillis.

Next

/
Thumbnails
Contents