Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbuch 2. 1537-1572. Leipzig 1895.
Incipit Annus a nato Jesu Christo
192 10. Dezember. 1572. 16. Dezember. Vratislauia ad D. Barbaram iussus simul testimonium profectus et ordinationis a ministerio Ecclesiastico in Academia petere. Quod cum ego studiose facerem, examinatus in aedibus Reu: & Cl: Dn. Pastoris cum alijs quatuor inter quos primus erat dominus et Affinis meus Mag: Johannes Fleischer, qui et ipse ad munus docendi in patria uocatus erat, ad mensam quae in Musaeo ad interstitium et fornacem posita est, postero die in Ecclesia ad ordinationem sum admissus, qui dies Mercurij fuit sequuta II dominicam aduentus Domini Anno 1572 a Reuerendo & clarissimo viro D. D. Friderico Widebramo, Pastore Ecclesiae Witebergensis, Domino ac praeceptore meo cum perpetua obseruantia colendo. 1261.1)Ego Henricus Dreslerus Leucopetraeus initia bonarum artium imbibi, partim in patria, partim in schola Naumburgensi Ac in Academia Lipsensi, ubi uberioris cultus ingenii capiendi causa a parentibus missus eram, quadriennium fere commoratus, ad functionem scholasticam Magdeburgum sum accersitus. Ibi cum quinquennium integrum in pistrino scholastico transegissem, uocatus sum ad munus Ecclesiasticum ab illustri & generoso domino domino Alberto Comite & domino in Barbi & Mühlingen, in ipsius illustris k. oppidum Barbi ac sacrosancto ministerio Euangelii initiatus 17. Calend. Januarij sub finem Anni 1573 pastore Reuerendo & clarissimo viro domino Friderico Widebramo sacrae theologiae Doctore :c. *) *) Dieser Eintrag steht bereits in dem Ordiniertenbuch 1573-1589.