Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

III. Comitatus arvensis - Pars specialis - Sectio I. De ecclesiis in oppidis

87 5) Thurdosin. Seu Tordos, superioris districtus oppidum, a temporibus re­formationis mater ecclesia. Ex pastoribus ejus Martinus Intibus et Georgius Kurkoviczius, tandem anno 1593. Velicsna per comitem Georgium Thurzó pulsus, Jeroslaus Urbanovics praecipui seculo XVI. fuerunt. Habent post hunc singulos pastores regestra superin- tendentum, quos brevitas non admittit recensendos. Anno 1669. Georgius Sartorius pastor mortuus. Anno 1672. persecutione inva­lescente Jonas Gastri fuga elapsus, plebano ecclesiam et res suas reliquit. Templa habuit alterum muratum, ligneum alterum. Ultimis revolutionibus prius nostris assignatum fuit, in quo per brevem mo­ram docebant anno 1683. N. Baptisanus, anno 1686. Jonas Gastri, 1703. Joannes Neumann simul trsztenensis, ultimo Matthias Kla- csany, anno 1709. actus in exilium *). 6) Velicsna (Welká, Magna villa). Inter primas, quae sacra repurgata receperant, ecclesia; defi­ciunt documenta, ex quibus depromere quidquam liceret de ejus primo reformatore. **) Hoc invenio anno 1567. scholae rectorem fuisse Paulum Fabricium, quem post decennium in schola expletum anno 1578. 12. febr. Vittebergae sacris perficiendis inaugurandum curabant oppidani. Succedebat huic anno 1580. Michael Moko- schinus, ab anno 1576. diaconus teuto-liptschensis, qui anno 1583. *) Possessio Rabcsa, filia ad Thurdosin, ad annum 1651. gaudebat pace cum matre. Ast siquidem a seculo romano-catholici in hoc comitatu nullum sacerdotem habebant, id eis dolorem expresserat, quoad effecissent in comitiis anno 1655., huc primus illocetur ; incolae diu resistebant dene­gando hospitium; territi poenis per constitutiones diaetae, adurgente comite Stephano Tököly, tandem fatis cedebant simul cum Oravka et Jablonka. **) Circa annum 1527. cognitione evangelii perpurgati oppidanos hos illuminatos fuisse ex illis cognoscas, quae adducit dar. Vallaszky in Consp. hist. 1 i 11. p. 135. f) de Tobia Baticio velicsnensi. Anno 1548. Michael Marcell parochus oppidi hujus, qui apud Ferdinandum I. antiquorum privi­legiorum oppidi confirmationem in persona exoperatus est, sine dubio postea in Kubin reformator fuit , ut connotatum accipio a rev. domino Matthia Schulek velicsnensi. t) A második kiadásban 177. lapon.

Next

/
Thumbnails
Contents