Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
III. Comitatus arvensis - Parsgeneralis
82 cum male contentis, atque in templum kubinense, velicsnense, zsasko- viense, duboviense, turdosiense, cum fine anni 1682. et initio sequentis, pastores induxit; reliqua, utpote : Námesztó, Trsztenna, Lestyine, Nizsna, Jablonicza, Subarx *) statim ministros habere non poterant. Revolutionibus durantibus fata variabant harum ecclesiarum ; tandem anno 1686. et sequenti per dominum comitem Georgium Erdődy, qui usus est opem dominorum Nicolai Pongrácz et Alexandri Reviczky, ejectis ministris, iterum ademtis singulis templis, ad articulare nostri restricti sunt. Sub Rákóczyanis motibus anno 1704. quaedam ecclesiae resumebant usum religionis exercitii, sed privatum solum, quoad in szécsényiensi conventu male contentorum nostris decreta fuissent restituenda templa in Alsó-Kubin cum filiabus Knyazsa et Puczó, in Velicsna cura filia Zazriva, in Zsaskó, Dubova, Nizsna et Trsztenna. Sopitis tumultibus anno 1709. tali usu privati» saepius, praesertim in diaeta anni 1715. restitutionem instabant, inductis ponderosis causis, quod nimirum in ecclesiis occupatis paucissimi essent romano-catholici; duas articulares ecclesias tantis millibus evangelicorum non sufficere; loca talia esse plerisque remotissima, imo ab eis frequentandis per plébános vi prohiberi; sed vana fuit querela, potius divexationes titulo stolae, apostasiae aliisque ex praetensionibus in tantum creverant, ut integrae ecclesiae nostrae modis illegitimis ad sacra romano-catholica traductae fuerint. Plebanorum trsztenensis et turdosinensis technas durissimas in actis pestiensis commissionis descriptas tristes legimus **). Inhibet talia diducere dolor. Augusti Josephi II. tolerantia, qua semimortui respirare coeperunt, excitati arvenses, aedificatis in Velicsna et Alsó-Kubin templis, jam in summa quiete felicissimum regimen aulae regnanti comprecabuntur. §. 8. Superstitionum mole liberatae ecclesiae arvenses, jussu regum, per decursum seculi decimi sexti, archiepiscopi jurisdictioni subjecti, multis modis aggravabantur, relicta eisdem una libertate in subordinatione, ut e medio suorum pastorum vicearchidiaconos delectos habere potuerint. Ex his eruderare licuit nomina sequentium : Michael Marcelli anno 1566. parochus kubinensis, 1580. *) Árva-Váralja. **) Mind a kettőről lásd: Monumenta evang. aug. conf. in Hung, historica. II. köt. 270. s. k. 1..