Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

III. Comitatus arvensis - Parsgeneralis

78 III. COMITATUS A R V E N S I S. PARS GENERALIS. §. 1. Constat civibus patriae, hujus etiam comitatus statum initio seculi XVI., durantibus inter duos reges Hungáriáé bellis, luisse miserrimum ; eadem miseria haud pauca adtulit, quae res ecclesiae effecerunt prosperas. Milites, quos reges terris his induxe­runt, cum aliis mediis, augebant in animis incolarum desiderium cognoscendae emendatae religionis. Illorum praecipuus fuit magni­ficus dominus Nicolaus Kosztka de Zedlicz, circa annum 1530, arvensis capitaneus, confessor et propagator ecclesiasticae doctri­nae, quod in comitatu trenchiniensi demonstrabimus. Odio bohemi- co in clerum fervens, neque arvensium plebanis parcebat, quod dum et in scepusiensi frequenter effudisset, depopulator et tyran­nus cleri communiter appellatus fuit. Paulo post subintrabant aliis partibus Ferdinando addicti , ex quibus nobiles silesii domini Zmeskal, quos dum rex ob fidelitatem quibusdam donasset posses­sionibus, illi subditos religione, quam colebant, beabant et per se­cula protegunt. Laudanda hic esset et doctorum evangelii industria, qui primi fuerant, sed nomina illorum ob defectum protocollorum, in scriniis occultis latentium, taceamus necesse est. Certum id est, sedatis inter duos reges bellis, comitatum hunc sub potestate fisci regii fuisse, quare semina reformationis, intra magna impedimenta, non facile crescebant; dein messis, quod paucis comitatibus eve­nit, insperata eaque largissima contigit beneficio altissimi! §. 2. Anno namque 1556. dominus magnificus Franc. Thurzo, relicto nitriensi episcopatu, cui ab annis plus minus viginti praefuit, ducta uxore, emit a rege arvensem dynastiam ; firmata emtione, reno­vatae per Lutherum doctrinae liberum cursum in his oris admisit pro- movitque, imo exemplo proprio tantum amoris erga illam instillabat, ut singuli nobiles incolaeque, cum plebanis simul, quorum tum pa­rochiae per integrum comitatum sex solum numerabantur, repudia­tis causis ignorantiae evangelii, constanter eandem professi sint. Marcellus circa annum 1560. vicearchidiaconus, pastor kubinensis, inexhausti laboris vir, nutu praefati magnatis, plurimum meruerat de

Next

/
Thumbnails
Contents