Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Sectio III. De ecclesiis in aulis

76 1) Andrásfalva. Habet residentia» praenobilium Pongrácz, qui in capella sum- tibus suis posita ab anno 1675. concionatores suos libere alebant usque ad annum 1715., quo restricti sunt. 2) Benedekfalva. Detrich, Kiszel et Luby familiarum liberalitate erectam ca­pellam atque usum exercitii religionis habuit ad annum 1715. con­tinuatum. 3) Bertalanfalva (Nizsné Dechtáry). Perantiqua familiae Kubinyi hereditas, in cujus residentiali domo dominus Michael Kubinyi sub decursum seculi praecedentis habuit ministrum. 4) Bobrovnik. Itidem capella provisum addictis temporibus sacris litabat. 5) Dluhá Lúka. Dominorum Khebritsch residentiae accersitum, cum divinum sub decennali persecutione retinuit. 6) Hrádek. Seu Liptó-Ujvár, arx per duo secula superiora a dominis Ba- kosianis, Zay, Őrié, Osztrosith, possessa, quorum singuli evangelici fuerant; sub finem praeteriti et initium praesentis seculi magnificus dominus Matthias Osztrosith ministrum aluit ad annum ultimum v'tae, qui fuit 1703.. Paulo ante Samuel Antoni, tandem Csetnekini superintendens, hic aulicus pastor, hinc ad hibenses sub decursu seculi praecedentis evocatus. 7) Kokova. Ejusdem nobilis gentis de Ghiletincz sumtu positam capellam inaedificatam habuit, in qua itidem sub persecutione docuit minister evangelii.

Next

/
Thumbnails
Contents