Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.

II. Comitatus liptoviensis - Pars gene ralis

54 dödiana, a comite Georgio Erdődyita dicta, cui intererant officiales regiae camerae, dominus Wichter et dominus Joannes Lapsanszky junior, secretarius commissionis, anno 1688. loca pro templis arti­cularibus anno 1681. lege definita Nagy Palugyae et Hibbis assig­nantes. Praeterea commissio praefata annunciabat puncta quaedam in negotio religionis nostris praejudiciosa, ut scilicet nobilibus in residentiis praeter lectionem postillarum et preces, nihil ex divino cultu licitum sit, et id quidem absque plebis admissione ; plebanis catholicis salaria, quae erant praedicantium, solvantur; scholae sint ad grammaticam restrictae et alia. His perterriti evangelici dominum Casparum Okolicsányi Viennam ad thronum expediunt, qui cum aliis ultra duos annos ibi agentibus tandem explanationem determi- minationum commissionalium, anno 1691. 2. apr. extradatam obti­nent. Pro publicatione hujus ordinatus est apud liptovienses regius commissarius dominus Joannes Dvornikovies, mox anno 1692. vice- comes renunciatus, qui exemplar explanationis, quod loco exclusi- vae particulae habuit, secutus, ad solvendum plebanis pactatum pro decimis, quas antea ex terris suis pro ministris intertenendis nobiles deputabant, utriusque religionis nobiles cogebat. Permanebant nostri a tempore commissionis Erdödianae in usu aulicorum praedicantium evangelii, quod aliis praecipuum fuit, quoad anno 1705. sub moti­bus templa juxta potioritatem familiarum assignata fuissent, triginta quinque pro evangelieis, undecim pro parte romano-catholicorum, intelligendo matres et filias eisdem adnexas oratoriis provisas. Post synodum rosenbergensen anno 1707. celebratam atque lege publica anno 1715. sublatam, auctae sunt gradatim miseriae evangelico- rum, anno 1710. omnibus templis reoccupatis; ipsi etiam ministri excedentes parochiis, decimas interim perceptas plebanis succeden­tibus pro annis praecedentibus reddere debebant. Ita ad duo arti­cularia loca restricti evangelici, porro in residentiis nobilium ad annum 1715. exercitio religionis continuato sublevabantur, quod dum mandato Caroll VI. imperatoris sublatum esset, tanto majori­bus ob religionem miseriis subjecti, plerique omni solatio privaban­tur. Tempore commissionis pestiensis vigore articuli anni 1681. ad minus restitutionem capellarum petebant, quas propriis sumptibus nobiles aedificaverant, utpote in Okolicsna, Bobrovnik, András- falva, Benedekfalva, Német Poruba ; verum petitis jam nihil efficere licuit, quin potius in dies augebantur calamitates, quarum tandem

Next

/
Thumbnails
Contents