Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis
44 amantes, quare privati anno 1673. templo et pastore, anno 1682. subintrantem Bajko popam ruthenum facile recipiebant, paucissimis exceptis, qui aliquamdiu nostro adhaerebant, mox penitus rejectis sacris lutheranis. Erant ejus pastores : anno 1627. Georgius Comes, 1632. Joannes Prichradny, 1648. per plagiarium auditorem ad captivitatem turcicam Agriam adductus ibique mortuus, anno 1649. Samuel Mazsary, 1659. Joannes Dionisy, cui voluntate domini palatini Veselény i, anno 1665. subtractum salarium arcensique plebano consignatum fuit, anno 1669. Matthias Nagel, 1683. Joannes Kalinka. 36) Süvete. Suppar aetate ecclesiae köviniensi; acta visitationis anni 1596. observant, templum et alia aedificia ecclesiastica hic fuisse post devastationes turcicas adhuc desolata, pastorem habere viginti et unum agros, prata octo, Miglesz esse filiam. Circa annum 1618. apud dominum terrestrem magnificum Georgium Széchy, ratam ex mola denegantem, reddere dignetur pastori instabat ecclesia, quo successu? non reperio ; anno 1673. templum formae circularis ademptum est, iterumque anno 1688, et ultimo anno 1712., ut factum per integram vallem murányensem. Benigna voluntate Josephi II. inducto pastore anno 1785. elegans oratorium et sedes parochiales aedificavit renovata ecclesia sub pastore Andrea Fridely, domino inspectore spect. dornino Stephano Czékus. Qui prioribus seculis fuere pastores, hanc habent successionem : anno 1596. Emericus Oziby 1602. Christianus Martini, 1615. Adamus Ocsenás, 1618. Michael Paulini, 1625. Georgius*) Bohemus, 1628. Martinus Lihany, 1630. Simon Eustachius**), 1640. Petrus Zarevuczius, 1644. Joannes Murányi, 1646. Andreas Columbi, 1651. Georgius Parvi, 1670. Joannes Dionisy, 1682. Georgius Antoni, 1686. Joannes Bahil, 1704. Samuel Marcelli, 1707. Matthias Vietoris, 1708. iterum Joannes Bahil, exul anno 1712.. 37) Szirk. Seculo praecedente filia rákosiensis, nunc mater. Jam anno 1610. proprium habuit templum, modo romano catholicorum, licet *) Ugyanannál i. m. 258.1.: Gregorius. **) Ugyanott: Lustachy.