Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis
32 11) Dluhálúka (Hosszúrét). Qua filialis ecclesiae murányensi diu adhaerebat. Anno 1636. cum Lehota, assistente dominio terrestri, a venerabili fraternitate impetrabat jus proprios habendi pastores, qui fuere : anno 1636. Joannes Bartholomaei, anno 1639. Joannes Policenus, anno 1652. Matthias Bornay*), anno 1652. Stephanus Kalinka, anno 1663. Nicolaus Nohaides, anno 1669. Georgius Petroviczy 5 anno 1673. tristi persecutione in valle Murány amiserunt templum et exercitium religionis, quod anno 1682. introducto pastore Jacobo Lúcze ad annum 1687. receperant. Iterum initio seculi praesentis anno 1704. Joan- nem Fabiány, mox in templum inductum, a sacris reverebantur; ultimo anno 1722. omni libertate spoliati, sub tolerantia aegre quidem impetrarunt privatum religionis exercitium. 12) Geczelfalva. Perquam antiqua ecclesia, antea kobelariensem habuit filiam, in praesens Szlabos minor et Petermanovce (Pétermány) eidem sunt affiliatae. Jam anno 1596. pastor ex decimis habuit proventum et molam ecclesiae. Omissis aliis, seriem solum, quae neque decennali persecutione interrupta fuit, pastorum adnectimus : anno 1601. Christ. Floriani, anno 1607. Elias Zvarovicius, anno 1618. Michael Kribenius, anno 1620. Adamus Nicolai, anno 1630. Adamus Ocse- nás, anno 1631. Michael Fabricius, anno 1645. Daniel Fabricius, anno 1680. Matthias Nagel, anno 1699. Jeremias Scheklicz, anno 1706. Andreas Pileatoris, anno 1714. Jeremias Scheklicz, anno 1720. Joannes Strigner**), anno 1724. Simeon Gally, "anno 1730. Paulus Schuhajda, anno 1736. Matthias Klement, anno 1741. Paulus Felicides, anno 1765. Georgius Tirsch, anno 1768. Joannes Petrovics. 13) Hrussö. Ultra duo secula conjuncta fuit cum matre Derencs; anno 1787. potestate sibi a rege data, inclytus comitatus instantem popu*) Hornyaimkynál i. m. 75. 1. : Bocznay. **) Hornyanszkynál i. m. 66.1. : Stringer.