Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica III.
I. Comitatus gömöriensis - Sectio II. De ecclesiis in pagis
29 Georgius Zsirko, anno 1706. Andreas Bubenka, anno 1710. Stephanus Ladislaides, anno 1729. Joannes Grelnercius, anno 1755. Andreas Grelnercy, anno 1765. Michael Hegedűs, anno 1789. Andreas Muranszky. Id triste fatum hujus parochiae est, quod agri ejus bene multi abalienati sint per malevolos. 6) Bradno. Cum filiabus Poprocs, Rovna, Poloma, Zdichava, ecclesia antiqua ; anno 1596. 10. febr. visitata per seniorem venerabilis fraternitatis murányensis, habuit patronum dominum Joannem Berbely *) de Meszesi, Zdichava autem dominum Joannem Bakos, qui in templo perlectos articulos fraternitatis suo et subditorum nomine recipiebant. Initio prioris seculi et Kiete huic adhaerebat. Pax hic continua est, si exceperis decennalem persecutionem, qua durante perferre debebat minister exilium, mox tamen reductus, ut clarum est ex successione ministrorum, ita ex protocollis decerpta : anno 1594. Joannes Valentini, anno 1597- Matthias Rosoviczius, anno 1605. Nicolaus Lányi, anno 1614. Adamus Nicolai, anno 1615. Joannes Szemier, anno 1618. Adamus Ocsenás, anno 1620. Petrus Zvarini, anno 1624. Simon Eustachius, anno 1633. Georgius Mensatoris, anno 1648. Andreas Cantoris, anno 1652. Isaeus Caprini, anno 1683. Joannes Glosius, anno 1694. Joannes junior Glosius, anno 1699. Sebastianus Duranyi anno 1700. Matthias Szopoczy, anno 1705. Georgius Szandany, anno 1729. Samuel Fabricius, anno 1787. Ladislaus Kovács, anno 1790. Georgius Tesslák. 7) Budikfalva, Juris circa annum 1590. domini Joannis Kisfaludy, dein dominio Balogh addita. In visitatione, facta anno 1596. per seniorem fraternitatis murányensis, templum una exparte ruinosum habuit; filiales vero Szliszkó et Hosztisovcze seu Gesztes, paulo ante Boreticze et Ostreny itidem hujus filiae fuere; priores duae hodiedum permanent. Frequenter ecclesiae hujus membra, ob dissidia cum ministris, notantur in protocollis, imo et ob negligentiam circa aedes publicas. Li*) Talán : Borbély; legalább Nagy Iván „Magyarország család ai“-ban Berbely család nincs.